Pentatomomorpha
Pentatomomorpha sunt infraordo insectorum ordinis Hemipterorum. Inter animalia quae hic colliguntur sunt Pentatomidae, Aradidae, Lygaeidae, et Rhyparochromidae, quarum omnes arte cum Cimicomorphis coniunctae sunt.[1]
Systematica
recensereQuinque superfamiliae usitate in Pentatomomorpha digeruntur. Aradoidea sunt basalissimus grex exstans, cum aliae, saepe ut cladus Trichophora coniunctae, recentiores sunt:[2]
Inter hos infraordines, Pentatomoidea stirpem repraesentare videntur plerumque monophyleticam ut traditionaliter datum, cum aliae sunt stirpes arte conectae, quibus redelimitatio necessaria est.[2] Idiostolidae aliquando inter Lygaeoidea ponuntur, aliquando in Idiostoloideis, distincta superfamilia monotypica.
Piesmatidae, usitate inter Lygaeoidea etiam positae, melius res incertae sedis habentur, quia perfecta explicatio caret, atque veterrimum illius familia membrum nonnullorum Aradoideorum praehistoricorum insigniter simile est.[3]
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Dimitri Forero (27 Februarii 2009). "Heteroptera. True bugs". Tree of Life Web Project.
- ↑ 2.0 2.1 "Pentatomomorpha. Flat bugs, stink bugs, seed bugs, leaf-footed bugs, scentless plant bugs, etc.". Tree of Life Web Project. 1 Ianuarii 1995.
- ↑ David A. Grimaldi & Michael S. Engel (2007). "An unusual, primitive Piesmatidae (Insecta: Heteroptera) in Cretaceous amber from Myanmar (Burma)" (PDF). American Museum Novitates 3611: 1–17.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Pentatomomorpha spectant. |