Tayassuidae sunt familia mammalium Mundi Novi magnitudinis mediae et ordinis Artiodactylorum suium similium. Per Americam Mediam et Australem et in meridianis et occidentalibus Americae Septentrionalis regionibus inveniuntur. Adulti maturi plerumque a 90 ad 130 centimetra longi, et a 20 ad 40 chiliogrammata ponderis sunt. Saepe confunduntur[3] cum familia suium quae in Afro-Eurasia orta est, quia nonnullae sues domesticae a colonis Europaeis importatae effugerunt, et earum progenies nunc sues ferae in multis Civitatum Foederatarum regionibus sunt.[4]


Classis : Mammalia 
Ordo : Artiodactyla 
Subordo : Suina 
Familia : Tayassuidae 
Palmer, 1897
   
Palaeontologia
33.9–0 m.a.
Eocaeno eseunte – Holocanum
Synonyma
Dicotylidae
Calvariae Suis scrofae (laeva) et Tayassuis pecari (dextra). Ut facile videtur, dentes canini deorsum incurvantur.

Tayassuidae sunt animalia socialia, quae in gregibus magnis parvisque conveniunt. Radicibus, larvis subterraneis, graminibus, fructibus, insectis, animalibus parvis, aliisque cibis vescuntur. Odoribus sese agnoscere possunt. In quoque grege plerumque sunt a sex ad novem animalia.[5]

Ultimi tayassuidarum aliorumque ungulatorum digitis paribus progenitores communes erant animalia aliquantulum suiformia quae abhinc annorum 50 milliones vivebant. Tayassuidae sese in Europa abhinc annorum 30 milliones evolvebant et per multas orbis terrarum terras extendebantur. In Mundo Vetere, exstinctae factae sunt, sed in America Septentrionali vigebant. In Americam Australem abhinc annorum tres milliones fere extendebantur. Mayae greges tayassuidarum tenebant, quibus in ritibus et cibo utebantur.[6] Homines in multis culturis et civitatibus tayassuidas in fundis alitas pro cibo atque in domibus pro animalibus dilectis habent.[7]

Tres, vel fortasse quattuor, vivae tayassuidarum species a Civitatibus Foederatis meridianis et occidentalibus per Americam Mediam et usque in Americam Australem et Trinitatem inveniuntur.

Pecari tajacu a Civitatibus Foederatis meridianis et occidentalibus per Americam Mediam et usque in Americam Australem et Trinitatem invenitur. In Arizona, javelina vulgo appellatur.[8][9] Tayassu pecari plerumque in silvis pluvialibus Americae Mediae et Australis invenitur.[10] Catagonus wagneri est tertia species. Quarta autem species, Pecari maximus, describitur, sed non dum late ab eruditis agnoscitur.

Pinacotheca: tres species descriptae

recensere
  1. Stinnesbeck, Sarah R.; Frey, Eberhard; Stinnesbeck, Wolfgang; Avíles Olguín, Jeronimo; Zell, Patrick; Terrazas Mata, Alejandro; Benavente Sanvicente, Martha; González González, Arturo et al (2017). "A new fossil peccary from the Pleistocene-Holocene boundary of the eastern Yucatán Peninsula, Mexico". Journal of South American Earth Sciences 77: 341–49 .
  2. Prothero, Donald R.; Beatty, Brian L.; Stucky, Richard M. (2013). "Simojovelhyus is a peccary, not a helohyid (Mammalia, Artiodactyla)". Journal of Paleontology 87 (5): 930–33 
  3. George Oxford Miller (Octobri 1988). A field guide to wildlife in Texas and the Southwest. Texas Monthly Press. ISBN 978-0-87719-126-1 : "many people confuse them with domestic pigs gone wild."
  4. Susan L. Woodward; Joyce A. Quinn (2011). Encyclopedia of Invasive Species: From Africanized Honey Bees to Zebra Mussels. ABC-CLIO. p. 277. ISBN 978-0-313-38220-8 .
  5. Organ Pipe Cactus National Monument, Arizona.
  6. Dillon, Brian B. (1988). "Meatless Maya? Ethnoarchaeological Implications for Ancient Subsistence". Journal of New World Archeology 7: 60 .
  7. "Commercial farming of collared peccary: A Large-scale commercial farming of collared peccary (Tayassu tajacu) in North-Eastern Brazil." Pigtrop.cirad.fr (30 Aprilis 2007). Accessus 18 Decembris 2012.
  8. Lyle K. Sowls, Javelinas and Other Peccaries: Their Biology, Management, and Use,[nexus deficit] ed. secunda (Texas A&M University Press, 1997, ISBN 978-0-89096-717-1).
  9. "Unwelcome visitors: Javelinas and humans do not mix well." The Daily Courier, 25 Ianuarii 2008.
  10. Keuroghlian et al. 2013.

Bibliographia

recensere
  • Bissonette, John A. 1982. Ecology and social behavior of the collared peccary in Big Bend National Park, Texas. Vasingtoniae: U.S. Dept. of the Interior, National Park Service.
  • Donkin, R. A. 1985. The peccary--with observations on the introduction of pigs to the New World. Philadelphiae: American Philosophical Society. ISBN 0871697556.
  • Keuroghlian, A., A. Desbiez, R. Reyna-Hurtado, M. Altrichter, H. Beck, A. Taber, et J. M. V. Fragoso. 2013. Tayassu pecari. e.T41778A44051115. doi:10.2305/IUCN.UK.2013-1.RLTS.T41778A44051115.en.
  • McDonald, Greg. 1999 "Pearce's Peccary – Platygonus Pearcei." Hagerman Fossil Beds' Critter Corner. Editio interretialis.
  • Schnoeker-Shorb, Yvette A., et Terril L. Shorb, eds. 1999. Javelina place: the controversial face of the collared peccary. Prescott Arizonae: Native West Press. ISBN 0965384926
  • Wetzel, Ralph Martin. 1977. The Chacoan peccary Catagonus wagneri (Rusconi). Pittsburgi: Carnegie Museum of Natural History.
  • White, T. E. 1942. "The Lower Miocene mammal fauna of Florida." Bulletin of the Museum of Comparative Zoology 92 (1): 1–49.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Tayassuidas spectant.
  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks