Tarracina

Italiae municipium
Wikidata-logo.svg Tarracina
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Italia
Locus: 41°17′0″N 13°15′0″E
Numerus incolarum: 46 323
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Provincia Latinensis

Geographia

Superficies: 136.59 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Fundi, Castrum Monticelli, Pontinia, Sabaudia, Circeii, Somnineum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Jūrmala, Cabourg, Curia Raetorum, Mayrhofen, Mondorf-les-Bains, Quinque Ecclesiæ, Sergiopolis (Russia), Exonia, Saldae, Bad Homburg vor der Höhe, Brixino

Tabula aut despectus

Tarracina: situs

Tarracina[1][2] (-ae, f.); olim Anxur[1][2], gen. Anxuris, (alia nomina: Tarracinae[1][2], Tarracena[2], Terracena[2], Trachina[2], Terracina; Colonia Anxurnas) (Italiane: Terracina) est Urbs Italiae et municipium, circiter 45 850 incolarum, in Regione Latio, in Provincia Latinensi et in media Italia situm. Urbani Tarracinenses[1][2] (etiam: Terracini[2] Terracinenses[3], Theracinenses[2] vel Anxurnati) appellantur.

Monitio: Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.

InsigneRecensere

HistoriaRecensere

In aetate RomanaRecensere

Primo Volscorum oppidum fuit cui nomen in ipsorum lingua Anxur erat[5]. Hoc priscum nomen in litteris latinis adhuc legitur:

".....................subimus
Impositum saxis late candentibus Anxur" [6]

necnon in denario anno 48 a.C.n. a praetore Gaio Vibio Pansa percusso, ubi ex una parte imago Iovis Anxuri sedentis ac sceptrum tenentis a scalptore expressa est, cum titulo IOVIS AXVR[7]. . Hic Iuppiter sic cognominatus multum a Capitolino Iove differebat nam adulescentis imberbis speciem praebebat. In hac urbe venerabatur, unde fortasse colligere licet gentem Caetroniam (e qua monetarius ille in gentem Vibiam adoptatus erat) e Terracina oriundam fuisse. Nec plus tribus milibus a moenibus urbis templum Feroniae aberat. Illa vetus Italica dea, libertorum patrona, in luco ad fontem ibi venerabatur.

Iam anno 406 a.C.n. hoc oppidum a Romanis captum[8] et anno 329 a.C.n. colonia trecentorum civium Romanorum Anxur deducta[9] est ; nomen Tarracinam Romani plerumque usurpaverunt, incertum novumne an antiquum. Posthac ab anno 312 a.C.n. statio Viae Appiae fuit ad lapidem sexagesimum secundum, necnon municipium tribus Oufentinae. Cum in regione paludibus infesta sita esset[10], viatores saepe rate et canali vehebantur per nonnulla milia usque ad moenia Tarracinae[11] : nam Via Appia stagnis ibi operta erat.

Clari civesRecensere

NatiRecensere

VictiRecensere

Ecclesia Catholica RomanaRecensere

Tarracina cum Latina, Setia et Privernum sedes episcopalis est; nomen sedis episcopalis Dioecesis Latinensis-Terracinensis-Setina-Privernensis. Sedes episcopalis Dioecesis Sedi Apostolicae immediate subiecta est.

Fractiones, vici et loci in municipioRecensere

 
Templum Iovis Anxuris

FractionesRecensere

Borgo Hermada, Frasso (pars), La Fiora, San Vito.

Municipia finitimaRecensere

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  • Situs publicus (Italiane)
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Tarracinam spectant.

PinacothecaRecensere

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini, 2007).}
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 2.5 2.6 2.7 2.8 J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3}
  3. Cf. "Dioecesis Latinensis-Terracinensis-Setina-Privernensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
  4.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  5. Plinius Historia Naturalis III,59.
  6. Horatius, Sermones I,5,25-26.
  7. Ernest Babelon, Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine, 1885 : Vibia 18.
  8. Titus Livius IV,59.
  9. Titus Livius VIII,21 ; Velleius Paterculus I,14.
  10. "urbs prona in paludes" dixit Titus Livius IV,59. Vide etiam Horatius, Sermones I,5 et Lucanus III,84-85.
  11. Strabo, Geographica V.3.6
  Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!