Symbolum Nicaenum seu Symbolum Nicaeno-Constantinopolitanum, quod et propter eius initialem verbum Credo vocatur, est latissima vel oecumenica affirmatio fidei christianae.

Suadetur ut haec pagina et pagina "Symbolum Nicaenum Constantinopolitanum" uniantur.

De quo sententiam tuam, rogamus, profer in pagina disputationis.

English language
English language
English
It is proposed to merge this page with Symbolum Nicaenum Constantinopolitanum. Please give your opinion on the talk page.
German language
German language
Deutsch
Es steht der Vorschlag, diese Seite zu vereinen mit Symbolum Nicaenum Constantinopolitanum. Wir bitten um Ihre Meinung im Diskussionsforum.
Esperanto language
Esperanto language
Esperanto
Proponatas tiun ĉi paĝon kunigi kun Symbolum Nicaenum Constantinopolitanum. Bonvole komenti prie en la diskutejo.
Haec formula ({{Unienda}}) plus quam 30 dies sine recensionibus in pagina mansit.
Eicon de imperatore Constantino, patribus sanctis Concilii Primi Nicaeni anni 325 comitantibus, Symbolum Nicaeno-Constantinopolitanum anni 381 tollente.

Symbolum enim a Concilio Nicaeno Primo praesentatum, elaboratum est a Concilio Constantinopolitano Primo, quae varias partes abstulit, alias vero, praesertim de Spiritu Sancto, addidit.

Sequitur textus prout in Missali Romano legitur et in Missa recitatur. Variationes verborum adhibitae sunt in ecclesiis orientis sive chalcedonensibus sive non chalcedonensibus. Armeni vero plurima additamenta annexerunt.

Crēdō in ūnum Deum, Patrem omnipotentem, factōrem caelī et terrae, vīsibilium omnium et invīsibilium. Et in unum Dominum Iēsum Christum, Fīlium Dei ūnigenitum, et ex Patre nātum ante omnia saecula. Deum de Deō, lūmen de lūmine, Deum vērum de Deo vērō, genitum, non factum, cōnsubstantiālem Patrī: per quem omnia facta sunt. Quī propter nōs hominēs et propter nostram salūtem dēscendit de caelīs. Et incarnātus est de Spīritū Sānctō ex Marīa Virgine, et homō factus est. Crucifīxus etiam prō nōbīs sub Pontiō Pilātō; passus, et sepultus est, et resurrēxit tertiā diē, secundum Scrīptūrās, et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris. Et iterum ventūrus est cum glōria iūdicāre vivōs et mortuōs, cuius rēgnī nōn erit fīnis. Et in Spīritum Sānctum, Dominum et vīvificantem: quī ex Patre prōcēdit. Quī cum Patre et Fīliō simul adōrātur et conglōrificātur: quī locūtus est per prophētās. Et ūnam, sānctam, catholicam et apostolicam Ecclēsiam. Cōnfiteor ūnum baptisma in remissiōnem peccātōrum. Et exspectō resurrēctiōnem mortuōrum, et vītam ventūrī saeculī. Amen.

In Christianorum Occidentalium versione verbum "Filioque" addiderunt episcopi Concilii Toletani III saeculi sexti, quae vero mutatio haudquaquam accepta est in Ecclesiis Orientalibus, quae neque verbis "Deum de Deo" utuntur. De voce autem "Filioque" facta est maior controversia inter Occidentales et Orientales ecclesias.

Solummodo in illis ecclesiis, quae Concilium Chalcedonense reiecerunt, quales sunt Coptica et Armena, conservata sunt ipsa verba Concilii Constantinopolitani primi: "credimus", "confitemur", "exspectamus, quae omnia in ecclesiis et occidentis et orientis chalcedonensibus conversa sunt in "credo", "confiteor", "exspecto".