Sybaris (mythologia)
Sybaris in mythologia Graeca est dracaena quae in spelunca in Cirphide? monte habitat regionemque circa Phocidem minitatur, praecipue Crisam (priscum Delphorum nomen), pecora et homines vorans.
Fabula
recensereIncolae regionis oraculum Delphicum rogavit quomodo praedationem finirent. Oraculum respondit eos a minis liberaturos esse si iuvenem in speluncam monstri traderent. Quo sorte facto, electus est Alcyoneus, puer specie ingenioque perpulcher. Sacerdotes diadema ei imposuerunt, et eum ad montem ducere coeperunt, ut ibi immolaretur ad sese ab eius minis liberandos. Fortissimus autem Eurybarus, filius Euphemi progeniesque Axii dei fluviatilis, afflatu divino a Kouretis ambulabat cum in iuvenem incideret. Quem prima specie amare incipiens, finemque talis casus rogans, mox intellexit eum nec defendere nec ut misere periret sinere poterat. Diadema ergo ab eius capite abscidit, sibi imposuit, et iussit ut se ipsum pro eo traderetur. Cum primum speluncam intravit, Sybarim e cubile traxit atque a rupibus deiecit; capite radices montis iciente, drakaina evanescuit. E saxo tum exortus est fons, quem incolae Sybarim appellant; Sybaris urbs ut videtur etiam ex ea appellatur.
Historia narrationis
recensereMythos ab Antonino Liberali, grammatica Graeciae antiquae, lingua Graeca antiqua communi conscriptus est, qui Lamiam, aliud nomen, monstro dat, fortasse hanc Sybarem cum Lamia monstro notiori conflans. Narratio solum in manuscripto saeculi noni exstat.
Bibliographia
recensere- Antoninus Liberalis. Metamorphoses, 8.
Nexus externi
recensere- Sybaris. Propositum Theoi.
Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes! |