Solanum macrocarpon (binomen a Carolo Linnaeo anno 1771 statutum) est planta florens generis Solani subgenerisque Leptostemoni. Ab Linnaeo huic speciei attributus est "caulis rigens, pedalis, crassitie digiti, perennans, laevis, ramis annuis, erectis; folia oleracea, magna, cuneata, repanda, obtusa ... flores caerulei ... baccae magnitudine pomi, globosae, flavae, subsessiles."[1] Per Africam sub climate tropicali colitur, etiam in Brasilia, media America, insulis Caribaeis, Asia austro-orientali. Plantae silvaticae haud reperiuntur: haec species formam cultam speciei S. dasyphylli esse censetur. Fructus et folia sicut holera comeduntur; in Uganda in medicinam adhibetur.

Solanum macrocarpon

Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo : Solanales 
Familia : Solanaceae 
Genus : Solanum 
Subgenus : Leptostemonum 
Species : Solanum macrocarpon 
L.[1]
   

Bibliographia

recensere
 
Solanum macrocarpon prope Hanoi in Vietnamia cultum

Nexus externi

recensere
  Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • Plantes d'Afrique • INPN France • USDA Plants Database
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Solanum macrocarpon spectant.
  Vide "Solanum macrocarpon" apud Vicispecies.