Solanum dasyphyllum (binomen ab Henrico Christiano Friderico Schumacher et Petro Thonning anno 1827 statutum) est planta florens generis Solani subgenerisque Leptostemoni. In Africa occidentali orientalique sponte gignitur, territorio orientali ab Erythraea et Aethiopia usque in Africam Australem extendente. Frutex inter 0.5 m et 1 m altus, spinosissimus, foliis ellipticis chartaceis spinosis, fructibus rotundis vel elongatis inter 1.5 cm et 3 cm longis. Fructus per omnem annum producti comeduntur et in medicinam praescribuntur. Haec species formam silvaticam Solani macrocarpi esse censetur.[1]

Folia et flos Solani macrocarpi, forma culta huius speciei

Eudicotyledones 
Asteridae 
Ordo : Solanales 
Familia : Solanaceae 
Genus : Solanum 
Subgenus : Leptostemonum 
Species : Solanum dasyphyllum' 
Schumach. & Thonn.
   

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Plant Name Index • IUCN Red List • Plantes d'Afrique
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Solanum dasyphyllum spectant.
  Vide "Solanum dasyphyllum" apud Vicispecies.