Alexandra Knapp, vulgo plenius Sandra Diane Knapp (nata anno 1956), botanista, apud Museum Historiae Naturalis Londiniense operam dat. De genere Solano et familia Solanacearum inter alias res inquirit.

Wikidata Alexandra Knapp
Res apud Vicidata repertae:
Alexandra Knapp: imago
Alexandra Knapp: imago
Nativitas: 9 Decembris 1956;
Patria: Britanniarum Regnum

Alumna est Collegii Pomonensis in California universitatisque Cornellianae, ubi, discipula Michaelis Whalen mox morituri, gradum doctoris ascendit. Socia est et quondam praeses Societatis Linnaeanae Londiniensis. Anno 2022 socia Regalis Societatis electa est.

Prima omnium descriptiones botanicas Latinas rite divulgavit non per impressa sed per interrete, commentatione "Four New Vining Species of Solanum ..." apud libellos electronicos PLoS One anno 2010 edita,[1] sicut ipsa iam anno 2007 utile fore suaserat.[2] Descriptiones Latinae interretiales anno 2011 apud Congressum botanicum internationale XVIII, Melburniae celebratum, rite recognitae sunt.[3] Periodicum interretiale apertum PhytoKeys, anno 2010 conditum, ipsa cum aliis edit.[4]

Scripta selecta

recensere
Libri
Commentationes



Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  • • IPNI