Maria Sergii filia Voroncova (litteris Cyrillicis Мария Сергеевна Воронцова, Marija Sergeevna Voroncova; anno 1979 nata) est botanica, origine Russa, quae in Britannia apud hortum Kewensem operam dat.

Wikidata Maria Vorontsova
Res apud Vicidata repertae:
Maria Vorontsova: imago
Maria Vorontsova: imago
Nativitas: 7 Decembris 1979;
Patria: Russia

Alumna est universitatis Cantabrigiensis, ubi scientiis naturalibus studuit, et universitatis Apertae Britannicae ubi gradum doctoris anno 2008 ascendit. De taxinomia Solanacearum cum Alexandra Knapp collaboravit. De plantis Africae et Madagascariae atque praecipue de familia Poacearum (vel graminum) quaerit: basem datorum GrassBase apud hortum Kewensem edendam curat (Vorontsova et al. (2015)). Editor est periodici Phytotaxa.

Taxa Solanum agnewiorum (Vorontsova et al. (2010 b)) et S. umtuma (Vorontsova et Knapp (2012 a)) definivit, insuper S. ruvu. Quae species, semel ante decem annos collecta, recentius nullibi reperienda, exstinctam esse censetur propter deletionem silvarum (Vorontsova et Mbago (2011)).



Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  • • IPNI