Societas Aeronautica Regalis Nederlandica

Societas Aeronautica Regalis Nederlandica, acronymo Nederlandico KLM (Nederlandice Koninklijke Luchtvaart Maatschappij), est organizatio commeatus Nederlandici, cuius sedes in urbe Amstelveen est.

Insigne Societatis Aeronavigationis Regalis Nederlandicae.
Aeroplanum KLM Fokker 100 cityhopper.

HistoriaRecensere

Post exhibitionem aeronavigationis in urbe Amstelodami anno 1918 habitam, societas KLM die 7 Octobris 1919 ab Antonio Herimanno Gerardo Fokker constructore aeroplanorum una cum Alberto Plesman conductore gubernantibus condita est, in honorem reginae Gulielminae nomine societatis attributo regalis apposito.

Die 17 Maii 1920, primus cursus aeroplani Airco D.H.16 ab aeroportu Londinii in Nederlandiam ad aeroportum urbis Amstelodami factus est.

Cum machinis praecipue ex Officina aeroplanorum Nederlandica Fokker (Batavice N.V. Nederlandsche Vliegtuigenfabriek Fokker) KLM ab anno 1924 iussu gubernationis civitatis Nederlandiae commeatum aeris ad colonias Indiae Nederlandicae versus urbem Bataviam, hodiernam Iakartam gessit.[1]

Ab anno 1971 a KLM aeroplana generis Boeing 747 utuntur.

KLM cum societate aeronautica Air France anno 2004 fusionem efficit et eodem anno foederatione aeronavigationis SkyTeam iuncta est.

ClassisRecensere

Aeroplanorum KLM anno 2016 numerum 115 gerit.

Statio principalis classis KLM ad Aeroportum Amstelodamum Schiphol est.[2]

CalamitatesRecensere

Anno 1977 duo aeroplana societatum KLM et Pan Am in aëroportu Insulae Nivariae concusserunt, 583 homines necantes.[3]

Nexus internusRecensere

NotaeRecensere

  1. A. N. J. Thomassen à Thuessink van der Hoop: Door De Lucht Naar Indie: Met 112 foto's, meerendeels door den schrijver genomen, en 38 kaarten en andere illustraties (Amstelodami 1925).
  2. A. M. C. M. Bouwens et Marc Dierikx, Op de drempel van de lucht: Tachtig jaar Schiphol (Hagae, 1996, ISBN 9012083044). Louis van Boven, Joop Kampman, et Mieke Lemmens, Schiphol en de Nederlandse luchtvaart (Amstelodami, 1987, ISBN 9029095962).
  3. Jan Reijnoudt et Niek Sterk, Tragedie op Tenerife: de grootste luchtramp, optelsom van kleine missers (2002, ISBN 9043505633).

BibliographiaRecensere

  • de Leeuw, René. 1984. KLM: De geschiedenis van de KLM vanaf 1919. Weesp. ISBN 9022837696.
  • Sluiter, Jan, et Hans van den Berg. 2015. De geschiedenis van de KLM. DVD.
  • van der Klaauw, B. 1990. KLM vliegtuigen. Alkmaar. ISBN 9060139925.

Nexus externiRecensere