Aperire sectionem principem

HistoriaRecensere

Nivariam olim gens Guanchorum colebat, qui ex Africa in Canarias saeculo XIII pervenerunt. Rex quidam Guanchorum Nivariam insulam inter filios divisit, et suam cuique partem insulae tribuit.

A Betencurtio Canaria insula capta, Ferdinandus Catholicus anno 1493 Alphonsum Fernandez de Lugo misit ut Nivariam caperet cum 2000 peditum et equitibus 200. Guanchi contra conquisitatores Hispanos pugnaverunt, sed victi sunt proelio altero anno 1496 facto.

Hispani in Nivariam vites et saccharum intulerunt.

Permulti insulani inter saecula XVII et XX Americas migraverunt, urbesque sicut Montem Visivum, Sanctum Antonium, et alias in Venetiola et Florida condiderunt.

GeographiaRecensere

 
Mons Nivarius.

Insula Nivaria triangula est, 33 km ante litus Africanum. Mons insulae est mons Nivarius[3] (Teide), cuius cacumen 3718 metrorum supra mare surgit. Hic mons ignifer maximus Hispaniae mons est, et insula ex permultis eruptionibus orta est. Scimus eruptiones quinque, inter annos 1492 (quam Christophorus Columbus vidit) et 1909.

Communia insulaeRecensere

Nomina aliaRecensere

Insula Nivaria multa nomina per saecula accepit. Primo Achinet seu Chinet appellata est ab indigenis, qui etiam eam Tene ife 'Mons albus' appellabant. Plinius insulam Nivariam appellavit; denique conquisitatores Hispani Isla del Infierno 'Insula Inferni' et Tenerife, hodiernum insulae nomen.

Incolae clariRecensere

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Nivariam insulam spectant.

NotaeRecensere

  1. "Teneriffa, alias Nivaria" s.v. "Canaria" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
  2. Robert Fletcher, The Prose Works of John Milton (Londinii: William Ball, 1838), 802.
  3. http://www.wikinfo.org/index.php/Latin_names_of_mountains

  Haec pagina textum incorporat ex Hofmanni Lexico Universali, 1698. Versio interretialis