Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Sergius Solov'ëv (iunior)
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 13 Novembris 1885; Moscua
Obitus: 2 Martii 1942; Casanum
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica

Officium

Munus: Scriptor, Poëta

Consociatio

Religio: Catholicismus

Familia

Genitores: Mikhail Solovʹev;

Vide etiam paginam discretivam: Solov'ëv

Sergius Michaelis filius Solov'ëv (Russice Сергей Михайлович Соловьёв, Sergej Michajlovič Solov'ëv) die 25 Octobris (calenadario Gregoriano) anni 1885 Mosquae natus et die 2 Martis anni 1942 Casaniae mortuus, Sergii Solov'ëv historici nepos, Andreae Belyj amicus, poeta et diurnarius et interpres Russicus fuit.

In Universitate Mosquensi humanitati studuit. Cum periodico symbolistarum Mosquensium Libra cumque officina libraria eorum Scorpione collaboravit. Presbyter orthodoxus anno 1916 ordinatus est, postea in ecclesiam Catholicam orientalem iniit et cathedralis Immaculatae conceptionis Mosquae sacerdos fit[1]. Prometheum vinctum Aeschyli Russice vertit multosque alios poetas Graecos, Latinos, Germanicos, Anglicos; Aeneidis versionem post Valerium Brjusov finivit. Anno 1931 cum aliis catholicis Mosquensibus arrestatus et in carcere morbo mentis gravi affectus est.

Libri poematumRecensere

  • Flores et thus (Цветы и ладан, 1907)
  • Crurifragium (Latine nominatum, 1908)
  • Aprilis (Апрель, 1910)
  • Virginis regiae floralia (Цветник царевны, 1913)
  • Reditus in domum natalem (Возвращение в дом отчий, 1916)
  • Collectio carminum (Собрание стихотворений, 2007[2])

NotaeRecensere

  1. Смирнов М. Последний Соловьев. - М.: Прогресс-Традиция, 2014. - 304 с., ил. - ISBN 978-5-89826-429-1. (Russice)
  2. Сост., подгот. текста и примеч. В. А. Скрипкиной. Послесловие Стефано Гардзонио. — М.: Водолей Publishers, 2007. — 856 с. — (Серебряный век. Paralipomenon). ISBN 978-5-902312-22-2 (Russice)