Sergius Michaelis filius Eisenstein (Russice Сергей Михайлович Эйзенштейн, tr. Sergej Michajlovič Ėjzenštejn; 10 Ianuarii[1] 189811 Februarii 1948) fuit moderator cinematographicus et theoreticus artis Sovieticus.

Wikidata Sergius Eisenstein
Res apud Vicidata repertae:
Sergius Eisenstein: imago
Sergius Eisenstein: imago
Sergius Eisenstein: subscriptio
Sergius Eisenstein: subscriptio
Nativitas: 10 Ianuarii 1898; Riga
Obitus: 11 Februarii 1948; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica
Nomen nativum: Сергей Михайлович Эйзенштейн

Familia

Genitores: Mikhail Eisenstein;
Coniunx: Pera Attacheva

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense
Sergius Eisenstein in pittacio Russico depictus.

Sergius Eisenstein natus est Rigae, quae tunc urbs Imperii Russici erat, et nunc caput Lettoniae est, in familia architecti. In Instituto Ingeniariorum Civilium Petropolitano studebat. Ab anno 1918 in traminibus agitationariis Exercitus Rubri laborabat. Ab anno 1920 in theatris Moscuae favebat operi. Anno 1923 primum spectaculum suum moderavit. Principia nova organizationis ludi scaenici elaborabat.

Anno 1925 in lucem edita est Operistitium («Стачка»), pellicula cinematographica ubi Eisenstein primo in cinematographia populum revolutionarium monstravit sicut vim, magnam valorem in historia habentem. Quas notiones evolvit in Potemkin («Потёмкин»),[2] notissimo opere eodem anno creato de rebellione in navi loricata quae anno 1905 facta erat. In Mensis Octobris («Октябрь»), pellicula anno 1927 creata, Eisenstein (cuius collaboratores fuerunt moderator Gregorius Alexandrov et operator Eduardus Tisse) eventa rerum novarum anni 1917 depinxit. Anno 1929 confecit Vetus et Novum («Старое и Новое»), primam pelliculam cinematographicam Sovieticam de ruri cooperatione et collectivizatione.

Navis loricata Potemkin pellicula famosa

Annis ab 1929 ad 1932, Eisenstein Franciam, Civitates Foederatas, et Mexicum visitavit. Mox creabat pelliculam nomine Vivat Mexicum! («Да здравствует Мексика!»), quam autem non perfecit.

Eisenstein fuit moderator anno 1938 Alexandri Nevensis («Александр Невский»), pelliculae patrioticae de victoria Ruthenorum supra milites invadentes Teutonicos, quae incursio saeculo tertio decimo acciderat.

Ultima pellicula Eisensteiniana est Ioannes Severus («Иван Грозный»), tragoedia duas partes habens, quarum primam anno 1945 et secundam in lucem anno 1958 edidit.

Eisenstein erat non solum moderator, sed etiam theoreticus artis. Conceptionem “cinematographi intellectualis” sicut synthesim artis scientiaeque posuit. Multa opera theoretica de cinematographia creavit. Praeter illa, certa alia opuscula memoriasque scripsit. Eisenstein etiam delineator ingeniosus erat.

Ab anno 1928 Eisenstein docebat in praecipua schola cinematographica, quae decem annos post institutum cinematographicum facta est.

Eisenstein Praemio Staliniano (annis 1941 et 1946) aliisque signis laudis Sovieticis affectus est, tamen eius opera cinematographica a decennio 195 saepe critica ideologica piblica affectabantur.

Sergius Eisenstein mortuus est Moscuae die 11 Februarii anno 1948.

Alexander Nevensis pellicula

Nexus interni

  • Dictionarium novum illustratum encyclopaedicum = Новый иллюстрированный энциклопедический словарь / Ред. кол.: В.И. Бородулин, А.П. Горкин, А.А. Гусев, Н.М. Ланда и др. – М.: Большая Российская энциклопедия, 2001. – ISBN 5-85270-259-5 (Russice)
  • Pagina de Sergio Eisenstein Encyclopaediae Sovieticae Magnae editionis tertiae (Russice)

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Sergium Eisenstein spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon •