Alterum Bellum Civile[1][2] rei publicae Romanae fuit bellum civile ab anno 49 a.C.n usque ad annum 45 a.C.n. gestum, inter Gaium Iulium Caesarem, qui vincens in Bello Gallico, victaque Gallia in dicionem Romanam redacta, Rubiconem fluvium transgressus, dein a Senatu Romano hostis publicus declaratus est ex una parte, Gnaeo Pompeio Magno, victore Belli Sertoriani tertiique Belli Mithridatici ex altera parte. Caesar Pompeium Proelio Pharsalico vicit, cum Pompeius ad Pelusium fugeret, neque longe progressus a Pothino (consultore Ptolemaei XIII) occisus est. Tandem anno 44 a.C.n. Caesar victor Romam rediit, sed die 15 Martii a senatoribus, quorum ductores Marcus Iunius Brutus et Gaius Cassius Longinus fuerunt, trucidatus est.

Gaii Iulii Caesaris expeditiones in bello civili (49-45 a.c.n)
  1. "De bello civili" (titulus operis C. Iulii Caesaris)
  2. "illa bella ... diadochorum, deinde Romanorum bella quae dicuntur civilia ..." (p. 54 apud Google Books)