Saxum felsicum in geologia est minerale silicatum, magma, vel tantum saxum quod silicio, oxygenio, aluminio, natrio, potassio, et aliis elementis levioribus abundat; nomen est conglutinatio verborum Anglicorum feldspar et silica.[1] Plura mineralia felsica coloribus sunt diluta, et eorum densitas relativa est minor quam tres. Communissima saxum felsicum est granites; inter alia sunt quarzum, muscovites, orthoclasis, et feldsparia plagioclasica, natrio abundantia. Saxa felsica in chemico saxorum spectro contra saxa mafica iacent.

Fragmentum lithicum volcanicum felsicum, per microscopium petrographicum visum. Capsa scalaris millimetra signat.
Specimen rhyolitis.

Classificatio saxorum felsicorumRecensere

Textura saxosa Nomen saxi felsici
Pegmatica Granites pegmatica
Grano crasso (saxum phaneriticum) Granites
Grano crasso et porphyritica Granites porphyritica
Grano tenue (saxum aphaniticum) Rhyolites
Grano tenue et porphyritica Rhyolites porphyritica
Saxum pyroclasticum Tofus rhyoliticus (breccia)
Vesicularis Pumex
Amygdaloidale Nullum
Vitrea Lapis obsidianus (porcellanites)

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Schlumberger: Oilfield Glossary, apud www.glossary.oilfield.slb.com.

BibliographiaRecensere

  • Le Maitre, L. E., ed. 2002. Igneous Rocks: A Classification and Glossary of Terms. Ed. 2a. Cantabrigiae.