Lapis obsidianus[1] sive lapis obsianus[2] vel achates Islandicus[3] est vitrum vulcanicum, quod ex lava rapide refrigescenda ortum est. Apud Plinium, nomen a quodam "Obsio" sive "Obsidio" trahit, qui primus lapidem in quaedam Aethiopiae regione invenerit:

Lapis Obsidianus
In genere vitri et obsiana numerantur ad similitudinem lapidis, quem in Aethiopia invenit Obsius, nigerrimi coloris, aliquando et tralucidi, crassiore visu atque in speculis parietum pro imagine umbras reddente. Gemmas multi ex eo faciunt; vidimus et solidas imagines divi Augusti capaci materia huius crassitudinis, dicavitque ipse pro miraculo in templo Concordiae obsidianos IIII elephantos. Remisit et Tiberius Caesar Heliopolitatum caerimoniis repertam in hereditate Sei eius, qui praefuerat Aegypto, obsianam imaginem Menelai, ex qua apparet antiquior materiae origo, nunc vitri similitudine interpolata. Xenocrates obsianum lapidem in India et in Samnio Italiae et ad oceanum in Hispania tradit nasci. (Plinius, Naturalis historia. 36,196-197)

Nexus interni

 
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!