Sambia
Sambia est provincia historica ad meridiem Maris Baltici litus sita, nunc ad Russiam pertinens. Quod nomen etiam ad paeninsulam et dioecesim significandam usurpatur. Sambia non est cum Zambia confundenda.
Nomen et situs
recensereSambia, Latine etiam Samlandia, Sambita seu Zambia,[1] Theodisce Samland, Polonice Sambia, nomen a tribu Prutenica huius regionis incola accepit.[2] Hoc idem nomen pro paeninsula, in qua maior pars provinciae consistit, usurpatur.[3]
Limes meridionalis Sambiae in Pregella seu Praegola flumine situs est, trans quam Natangia provincia Prutenica invenitur, orientalis autem in Deima flumine, qua Sambia a Lithuania separatur. Reliqui limites Sambiae a mari constituuntur, nempe a Habo seu Lacu Recente a meridie, a Mari Baltico proprie dicto ab occidente, atque a lacuna Curonensi ab aquilone. Lingua terrae Curonica in Sambia initium ducit.[4]
Maxima Sambiae urbs est Regiomontium.
Sambia celebris est propter permulta succina quae ibi inveniuntur.[5]
Dioecesis Sambiensis
recensereDioeceses Sambiensis, Warmiensis, Pomesaniensis et Culmensis anno 1243 erectae sunt.[6] Postquam Georgius von Polentz episcopus Sambiensis confessionem Lutheranam adeptus fuisset, titulum episcoporum Sambiensium episcopi Warmiae adhibere coeperunt; quod usus usque ad saeculum XVIII permansit.[7] Anno 1989, capitulum (canonicorum scilicet) Sambiense iterum erectum est.[8]
Eponymia
recensereSpecies arthropodorum fossilium succino Eocaeno inclusorum nonnumquam a Sambia nomen ducunt, ut puta Palaeogammarus sambiensis, crustaceum ordinis amphipodorum,[9] vel Tschirnhausia sambiensis, insectum ordinis hemipterorum.[10]
Notae
recensere- ↑ J. G. T. Graesse (1909) Orbis latinus, p. 268.
- ↑ Paulus Kawiński (2016) Długie trwanie staropruskich struktur plemiennych na przykładzie organizacji parafialnej na Sambii. Komunikaty Warmińsko-Mazurskie, 3 (293): 561-578 [Polonice, cum summario Anglico: Longue durée of Old Prussian tribal structures: an example of the parish organisation in Sambia, p. 574]
- ↑ Russice Самбийский полуостров, Theodisce Samland, Polonice Półwysep sambijski. Russice autem nomen eius frequentius usurpatum a maxima urbe originem ducit: Калининградский полуостров.
- ↑ Sambia. In: Bronislaus Chlebowski & Ladislaus Waleski (ed., 1889) Słownik geograficzny Królestwa Polskiego i innych krajów słowiańskich, Tom X, p. 225-227. Varsoviae.
- ↑ J. N. J. (1669), Succincta Succini Prussici Historia et Demonstratio. Philosophical Transactions 21: 5-40.
- ↑ Marius Szram (1994), Przywilej paliusza biskupów warmińskich,. Studia Warmińskie 31: 187–211 [Polonice, cum summario Gallico: Le pallium des évêques de Warmia 1742–1978, p. 211]
- ↑ Ioannes Leo (1725), Historia Prussiae: Sub fortunatissimis Auspiciis Celsissimi S.R.I. Principis Illustrissimi Ac Reverendissimi Domini D. Christophori In Słvpow Szembek Dei, & Apostolicae Sedis Gratia Episcopi Varmiensis & Sambiensis, Terrarum Prussiae Praesidis. Brunsbergae.
- ↑ Adalbertus Guzewicz (2022), Ks. Marian Salamon, Kapituła sambijska w drodze do Gołdapi, Wydawnictwo Eko-Dom, Ełk 2021, ss. 89. Studia Ełckie 24 (1): 127-129.
- ↑ Ernestus Gustavus Zaddach (1864), Palaeogammari Sambiensis, Crustacei ex ordine amphipodum, succino inclusi descriptio (Regimonti: typis academicis Dalkowskianis).
- ↑ A. Herczek & Y. A. Popov (2009), "New plant bugs (Insecta, Hemiptera, Heteroptera, Miridae) from the Eocene Baltic amber," Denisia 26: 93–98.