Regio Sinuosa Franciscopolis[1] est regio frequentissima quae aestuaria Franciscopolis et Sancti Pauli in California Septentrionali circumdat, nonnullas amplectens urbes maiores et regiones metropolitas, inter quas sunt Franciscopolis, Quercupolis, et Iosephopolis, cum parvioribus regionibus urbanis et rusticis.[2] Regioni sunt novem comitatus: Alameda, Contra Costa, Marin, Napa, Franciscopolis, Sanctus Matthaeus, Sancta Clara, Solano, et Sonoma.[2][3]

Suadetur ut haec commentatio ad "Regio sinus Sancti Francisci" moveatur.

Sententiam tuam, quaesumus, profer in pagina disputationis.

English language
English language
English

It is proposed to move this page to Regio sinus Sancti Francisci. Please give your opinion on the talk page.

Deutsch
Deutsch
Deutsch

Es wurde vorgeschlagen, diese Seite nach Regio sinus Sancti Francisci zu verschieben. Um Stellungnahme auf der Diskussionsseite wird gebeten.

Esperanto
Esperanto
Esperanto

Rekomendatas la movo de tiu ĉi paĝo al Regio sinus Sancti Francisci. Vi estas petata komenti prie en la diskutejo.

Haec formula ({{Movenda}}) plus quam 30 dies sine recensionibus in pagina mansit.
Wikidata Regio Sinuosa Franciscopolis
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Civitates Foederatae Americae
Locus: 37°48′36″N 122°22′12″W
Numerus incolarum: 7 765 640
Zona horaria: UTC-7
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: California

Geographia

Superficies: 26 390 chiliometrum quadratum
Regiones urbanae: Napa, Santa Rosa, Vallejo, Iosephopolis, Santa Clara, Sunnyvale, Franciscopolis, Quercupolis, Berkeleia

Tabula aut despectus

Regio Sinuosa Franciscopolis: situs
Regio Sinuosa Franciscopolis: situs
Prospectus caeli Franciscopolis ex sinu.

Omnis regio, sedes incolarum fere 7.44 milliones, multas urbes, oppida, aeroportus, et consociata vivaria regionalia, civica, et nationalia continet, per vias, stratis autocineticis, ferriviis, pontibus, speciebus autocineticis, et commuter rail coniuncta. Composita regionis area statistica est secunda a maxima in California (post Maiorem Angelopolim), quinta a maxima in Civitatibus Foederatis, et quadragensima tertia a maxima in orbe terrarum.

Officina Administrationis et Pecuniae Rationis Civitatum Foederatarum definitione comitatuum novem Areae Sinus Franciscopolis non utitur, sed maiorem regionem statisticam coniunctam, duodecim comitatus amplectentem, designavit, Iosephopolem-Franciscopolem-Quercupolem Regionem Statisticam Coniunctam appellatam, quae comitatus Sanctum Ioaquinum, Sanctam Crucem, et Sanctum Benitum addit, qui autem Sinum Franciscopolis non adiacent, sed cum comitatibus eum adiecantibus oeconomice coniunguntur.

Despectus in Berkeleiam Meridianam, Emeryville, Quercupolim, Alamedam, et Pontem Sinuosum ex aeroplano.
Vallis Napensis vino notatur.
Familia bubonum ex domibus Antiochiae in oppido eiectorum.

Regio Sinuosa Franciscopolis secundum habet a maximo numero societatum negotii Fortune 500 in Civitatibus Foederatis, ac pulchritudine naturali, civilitate liberali, entrepreneurship, et diversitate bene notatur.[4][5] Secundum censum anni 2010, regio est secunda a maxima graduatorum collegii densitate,[6][7] et supra medianum civitatis domum quaestu.[8]

Comitatus

recensere

Nexus interni

 
Despectus in Colmam, ex Mons Sancti Bruni.
 
Panorama Franciscopolis ex Twin Peaks.
 
Panorama mediae Iosephopolis.
 
Pars Congregationis Franciscanae (olim alveus maris), unum ex generibus terrae.
 
Probabilitates maiorum terraemotuum secundum fallitas in Regione Sinuosa.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Regionem Sinuosam Franciscopolis spectant.