Bubo
Bubo est genus avium plerumque nocturnarum familiae Strigidarum, inter 12 et 24 species continens, nam taxinomia etiamnunc disputatur.
Subclassis : Neornithes
Infraclassis : Neognathae
Superordo : Neoaves
Ordo : Strigiformes
Familia : Strigidae
Genus : Bubo
Duméril, 1805[1][2]
Gaius Plinius Secundus haec de bubonibus avibusque similibus scripsit:[4]
Uncos ungues et nocturnae aves habent, ut noctuae,[5] bubo, ululae.[6] omnium horum hebetes interdiu oculi. bubo, funebris et maxime abominatus publicis praecipue auspiciis, deserta incolit nec tantum desolata, sed dira etiam et inaccessa, noctis monstrum, nec cantu aliquo vocalis, sed gemitu. itaque in urbibus aut omnino in luce visus dirum ostentum est. privatorum domibus insidentem plurium scio non fuisse feralem. volat numquam quo libuit, sed traversus aufertur. Capitolii cellam ipsam intravit Sexto Palpellio Histro L. Pedanio cos.,[7] propter quod nonis Martiis urbs lustrata est eo anno.
Species quae exstant
recensereHae species saepe in Bubonem ponuntur:
Quibus ab aliis biologicis addendae sunt Ketupae et Scotopeliae:
Notae
recensere- ↑ Melville, RV & JDD Smith, ed. (1987). Official Lists and Indexes of Names and Works in Zoology. ICZN. p. 58
- ↑ Gregory, SSMS (2010). "The two 'editions' of Dumeril's Zoologie analytique, and the potential confusion caused by Froriep's translation Analytische Zoologie.". Zoological Bibliography 1 (1): 6–8
- ↑ Fortasse synonymum iunius Ketupae, si hoc genus habetur: Pavia (1999), Mlíkovský (2002, 2003).
- ↑ Naturalis historia, 10.34.1.
- ↑ Athene noctua vel Asio flammeus?
- ↑ Strix aluco?
- ↑ Anno 43?