Andreas Maria Constans Duméril

André Marie Constant Duméril

Andreas Maria Constans Duméril (Francogallice: André Marie Constant Duméril) natus est die 1 Ianuarii 1774 in Ambianum - mortuus est die 14 Augusti 1860 in Lutetia, fuit zoologiae, entomologiae, ichthyologiae, et herpetologiae Francicus.

VitaeRecensere

Andreas Duméril, Augusti Duméril frater. Duméril fuit socius Academiae Scientiarum Francicae anno 1803 et cum Bernardum Lacepede anno 1801 successisset, factus est is professor herpetologiae et ichthyologiae apud Museum Nationale Historiae Naturalis Lutetiae. Duméril medicinae Lutetiae studuerat et anno 1794 factus est prosectator artis medicinalis Rothomagi; anno 1800 vocatus est ad cathedram anatomiae physiologiaeque Scholae medicinae Lutetiensis et anno 1818 nominatus est professor in pathologia necnon in ichyologia et amphibiarum scientia in Horto Plantarum. Anno autem 1857 rude donatus est.

Opus in novem tomis, quod edidit una cum Gabriele Bibron annis inter 1835 et 1850 prima descriptio systematica omnium reptilium fuit.

Species ex Duméril appellataeRecensere

OperaRecensere

  • 18341854, L’Erpétologie général ou Histoire naturelle complète des reptiles. 9 volumina.
  • 1860, Entomologie analytique. 2 volumina.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Andreas Maria Constans Duméril spectant.