Vide etiam paginam fere homonymam: Prophetia Merlini (Iohannes Cornubiensis).

Prophetiae Merlini est liber a Galfrido Monemutensi Latine ante annum 1135 scriptus. In hoc opere, partim ex carminibus bardorum sumpto, Merlinus regis Arthuri vates praedicit res futuras insulae Britanniae regnorumque Cambriae et Angliae. Has prophetias Galfridus postea renovavit atque in opus suum notissimum Historia regum Britanniae appellatum inseruit. De Prophetiis et Historia Galfridi Willelmus Neuburgensis scriptor aequalis sic disserit:

Quidam nostris temporibus pro expiandis his Britonum maculis scriptor emersit, ridicula de eisdem figmenta contexens, eosque longe supra virtutem Macedonum et Romanorum impudenti vanitate attollens. Gaufridus hic dictus est, agnomen habens Arturi, pro eo quod fabulas de Arturo ex priscis Britonum figmentis sumptas, et ex proprio auctas per superductum Latini sermonis colorem honesto historiae nomine palliavit; qui etiam maiori ausu cuiusdam Merlini divinationes fallacissimas, quibus utique de proprio plurimum adiecit, dum eas in Latinum transfunderet, tanquam autenticas et immobili veritate subnixas prophetias vulgavit.
– Willelmus Neuburgensis, Historia rerum Anglicarum "prooemium"

Prophetiae separatim editae sunt anno 1603 cum commentario ab Alano quodam facto, Alano ab Insulis per errorem attributo.

Unam legis e paginis de
disserentibus

Terrae et aquae

Bibliographia

recensere
Editiones
  • Prophetia Anglicana Merlini Ambrosii Britanni ... una cum septem libris explanationum ... Alani de Insulis. Francofurti, 1603 (Latine) Textus apud gallica
Historica et critica
  • M. J. Curley, "A New Edition of John of Cornwall's "Prophetia Merlini" in Speculum vol. 57 (1982) pp. 217-249, esp. pp. 218-220
  • A. O. H. Jarman, "The Merlin Legend and the Welsh Tradition of Prophecy" in Rachel Bromwich et al., edd., The Arthur of the Welsh (Cardiffae, 1991) pp. 117-145
  • John Jay Parry, Robert Caldwell, "Geoffrey of Monmouth" in Roger Sherman Loomis, ed., Arthurian Literature in the Middle Ages: a collaborative history (Oxonii: Clarendon Press, 1959. ISBN 0-19-811588-1) (Anglice) pp. 72-93
  • Clémence Thevénaz Modestin, "Les écrits prophetiques attribués à Merlin" in Jean de Roquetaillade, Liber ostensor quod adesse festinant tempora (École française de Rome, 2005)
  • J. S. P. Tatlock, The Legendary History of Britain: Geoffrey of Monmouth's "Historia Regum Britanniae" and its early vernacular versions. Berkeley: University of California Press, 1950
  • Rupert Taylor, The Political Prophecy in England. Novi Eboraci: Columbia University Press, 1911 Textus apud archive.org

Nexus interni

Nexus externi

recensere
 
Stipula

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!