Rohesia de Clare, postea de Monemuta (nata saeculo XII ineunte; mortua 1149) fuit filia Gilberti Ricardi filii. Eam anno circiter 1130 in matrimonium duxit Baderon de Monemuta, quae nuptiae (patre iam diu mortuo) Striguliae celebratae sunt apud fratrem Gilbertum de Clare in castello (olim a Guillelmo Osberni filio aedificato), praeside fratre maiore natu Gualtero.

Unam legis e paginis de
disserentibus

Terrae et aquae

Mox Rohesia virum suasit ut dona coenobio Monemutensi daret:

Badero de Monmuta et uxor sua Rohes, omnibus amicis, vicinis atque hominibus suis, clericis, laicis, tam posteris quam praesentibus salutem. Vestrae notum facio diligentiae me cum uxore mea ipsa etiam id ipsum impetrante, ecclesiae Sanctae Mariae de Monemuta et inhabitantibus monachis, videlicet Gofredo priori, Heliae, Reinaldo et eorum successoribus in perpetuum, concessisse in elemosinam decimam quam Praetor redditurus est de villa de Monmuta. Huius rei concessio facta est circa festivitatem Omnium Sanctorum in die qua michi desponsata fuit uxor mea Rohes apud Striguiliam. Donatio vero facta est in sequenti festivitate Sancti Martini apud Monemutam, super altare Sanctae Mariae, per unum cultellum. Per tres terminos reddantur hii denarii; ad festivitatem Sancti Andreae tertia pars, in ramis palmarum tertia pars, in octabis Pentecostes tertia pars. Cuius rei sunt testes Galterus frater Gilleberti Consulis, qui ipsa die loco Consulis uxorem meam michi dedit, et Gofredus Monemutensis prior, Odo Striguilensis prior, Comitissa Ysabel, Robertus filius Baderonis, Iohannes filius Roberti, Thomas filius Pagani ... et plures alii.[1]

Rohesia et Baderon anno 1144 alia dona eidem coenobio confirmaverunt;[2] anno 1148 vel insequenti testes fuerunt donationis Rogeri comitis Herefordiensis.[3] Rohesia duos filios peperit, scilicet Iacobum et Gilbertum (hic patri successit), filiamque Rohesiam quae Hugoni de Lacy anno circiter 1155 nupsit. Rohesia de Clare anno 1149 mortua est.

  1. W. Dugdale; J. Caley, H. Ellis, B. Bandinel edd., Monasticon Anglicanum (6 voll. Londinii, 1817-1830) vol. 4 pp. 596-597
  2. J. Horace Round, ed., Calendar of Documents Preserved in France: 918-1206: Anjou: part 2 (1899) no. 1142
  3. J. Horace Round, ed., Calendar of Documents Preserved in France: 918-1206: Anjou: part 2 (1899) no. 1143

Nexus externi

recensere