Merlinus in mythologia mediaevali fuit vates regis Arthuri. De eo scripsit Galfridus Monemutensis, carmen (titulo Prophetiae Merlini notum), atque opus biographicum oratione soluta compositum (Vita Merlini).

Merlinus vates, e Merlin en prose, libro Roberti de Boron.

Nomina et etymologia

recensere

Nomen Merlinus derivatur ex Myrddin, vocabulo Cambrico, quo est nomina alicuius prophetae seu vatis, fontis personae Merlini. In loco vocabuli Cambrici, Galfridus Monemutensis Merlinum, nomen Latinum, substituit.

Origo Merlini secundum Galfridum Monemutensis

recensere

Merlinus natus est e puella innuba et incubo vel daemonio.[1] Iuvenis placuit Vortigerno regi, declarando prophetias incredibiles. Non solum vates erat, sed etiam fabricator doctissimus ("mechanica arte eruditus" dicit Galfridus).[2] Galfridus testificatur Merlinum Stonehenge aedificavisse.

In cultura populari

recensere

Legendae Arthurianae spirae esse possunt, ita in cultura populari hae monstrare efficaciter fieri possunt. Merlinus persona plurium e his legendis monstrari est.

In serie televisifica phantasmatis mediaevalis Merlin ("Merlinus"; 2008-2012), cuius persona prima Merlinus est, Colin Morgan actus. Merlinus in castello Camelote habitat ubi ut servus Arthuri laborat, et ut magicus esse secrete tenet quia magia hic non licet. Poena usi magiae mortis est. Merlini fatum, aliquorum creditum et etiam ipsius sed paulo dubio, Arthurus a periculis protegere est, qui secretate facit, et terra Albion creare ubi magia, magici, et omnes res quae magiá conexa sunt licet.

In serie televisifica scientiae ficticiae Stargate SG-1 ("AP-1 Astrorum Porta"; 1997-2007) Merlinus est, Matthaei Walker actus, unus antiquorum/proavorum, unius partis duarum ubi aliae dei est, ambium speciei extraterrestris alteras. Merlinus in urbe et nave spatiali Atlantide a circa 10 000 annorum habitabat, sed nomine primigenio Moros, et in consilio laborabat. Post bellum cum wraiths (fortasse "umbra" Latine) antiqui perdebant Terrae relinqebant. Deinde Moros et multi antiqui ascendebant. Ut ascensi, Moros cum aliis recte non paciscitur, ita descendere statuebat homines in Europa mediaevalis conhabitare. Cum Arthuro et aliis equitibus Mensae Rotundae et alteribus e Legendis Arthurianis habitabat. Cum Mori vires mentis fortes is et eius species habet, magicus his hominibus agebat et videbatur quia evolvi satis non erant. Notus nomine Myrrdin etiam fiebatur, et hoc tempore creatura potentissima in Terra erat. Post tempus eius nomen ad Merlinum mutabatur.

Bibliographia

recensere
  • Jarman, A. O. H. 1991. "The Merlin Legend and the Welsh Tradition of Prophecy." In The Arthur of the Welsh, ed. Rachel Bromwich et al., 117–45. Cardiffae.
  • Tatlock, J. S. P. 1950. The Legendary History of Britain: Geoffrey of Monmouth's "Historia Regum Britanniae and its early vernacular versions. Berkeleiae: University of California Press.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Merlinum spectant (Merlin, Merlin (legendary figure)).
 
stipula

Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!