Rohesia de Monemuta
Rohesia de Monemuta (nata annis circiter 1135/1140; mortua anno fere 1180) fuit filia Baderonis de Monemuta uxorisque eius Rohesiae de Clare. Eam in matrimonium duxit anno circiter 1155 Hugo de Lacy, cui peperit filios et filias octo, scilicet:
- Gualterus, natus anno fere 1172
- Hugo, natus anno fere 1176, qui comes Ultoniae factus est
- Robertus
- Gilbertus
- Guillelmus, anno 1210 in Hibernia a rege Iohanne captus; mortuus captivus
- Helena
- Alicia, quae primum Rogero Pipard, mox Galfrido de Mareys nupsit
- filia, nomine incognito, quae Guillelmo Alani filio nupsit
Unam legis e paginis de
disserentibus
Ecclesiae et coenobii
Terrae et aquae
Homines et opera
Domini
- Guillelmus Osberni f.
- Rogerus (comes Herefordiae)
- Wihenocus
- Guillelmus Baderonis f.
- Baderon Guillelmi f.
- Gilbertus Baderonis f.
- Iohannes de Monemuta
- Iohannes Ioh. f.
- Simon VI de Monteforti
- Edmundus Gibbosus
- Thomas (comes Lancastriae)
- Henricus (comes Lancastriae)
- Henricus (dux Lancastriae)
- Blanca Lancastriae
- Henricus IV
- Henricus V
Vide etiam
Opus intervicianum Monemutense
Opus intervicianum Monemutense
Rohesia una cum viro suo dona coenobio Monemutensi dedit:
- Sciant tam praesentes quam futuri quod ego Hugo de Lacy et Roes. uxor mea et Robertus filius meus damus et concedimus in perpetuam elemosinam monachis sanctae Mariae de Monemuta tres solidos in redditu de Lideneia pro salute animarum nostrarum et praedecessorum nostrorum. Quod quia volumus ratum et inconcussum permanere, sigilli nostri attestatione confirmamus. Et ita ut praenominati solidi ad festum sancti Michaelis apud Lideneiam annuatim reddantur. Hiis testibus Gilberto de Monemue, Roberto de Albemar, Petro priore, Roberto de Monemue, Widone capellano, magistro Reinbaldo, Roberto scriptore, Monun et Brientio, et multis aliis.[1]
Rohesia de Monemuta anno fere 1180 mortua est.
Notae
recensere- ↑ W. Dugdale; J. Caley, H. Ellis, B. Bandinel edd., Monasticon Anglicanum (6 voll. Londinii, 1817-1830) vol. 4 p. 597
Nexus externi
recensere- "Rohese" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
- "Hugh de Lacy" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)