Persaeus Citieus seu Citiensis (Graece Περσαῖος Κιτιεύς; natus saeculo IV exeunte; mortuus, Corintho expugnato, anno 243 a.C.n.), filius Demetrii cuiusdam, fuit philosophus et scriptor Graecus, discipulus Zenonis Citiensis et aulicus Antigoni Gonatae.

Persaeus fuit Zenonis familiaris[1] et fortasse servus,[2] fortasse ad eum ab Antigono Gonata missus ut a secretis mereat.[3] Zeno ab Antigono ad aulam convocatus, ire nolens, discipulos Persaeum et Philonidem loco suo misit.[4] Persaeus de vita aulica memorabilia varia scripsit; sed anno 244 a.C.n., Corintho ab Antigono capto, huius urbis protector constitutus est.[5] Insequenti anno Aratus Sicyonius Corinthum expugnavit; Persaeus aut in ipsa obsidione[6] aut ex urbe profugus mortuus est.[7]

Sectatores vel discipulos habuit Aristonem Chium[8] et Hermagoram Amphipolitam.[9] Ex operibus Persaei fragmenta pauca supersunt, quae cum testimoniis auctorum antiquorum Ioannes ab Arnim in Stoicorum veterum fragmentis collegit:

OperaRecensere

  • [[Scholae ethicae (Persaeus)|Ἠθικαὶ σχολαί]] "Scholae ethicae" [SVF frr. 456-458][10]
  • Περὶ βασιλείας "De regno"[3]
  • [[Respublica Laconica (Persaeus)|Πολιτεία Λακωνική]] "Respublica Laconica" [frr. 454-455][3][11]
  • Περὶ γάμου "De matrimonio"[3]
  • Περὶ ἀσεβείας "De impietate"[3]
  • Θυέστης "Thyestes"[3]
  • Περὶ ἐρώτων "De amoribus"[3]
  • Προτρεπτικοί "Exhortationes"[3]
  • Διατριβαί "Prolusiones"[3]
  • Χρείαι "Anecdota"[3]
  • [[Memorabilia convivialia (Persaeus)|Συμποτικὰ ὑπομνήματα]] (eadem fortasse ac Ἀπομνημονεύματα) "Memorabilia convivialia" [frr. 451, 453][12]
  • [[Dialogi conviviales (Persaeus)|Συμποτικοὶ διαλόγοι]] "Dialogi conviviales" [fr. 452][13]
  • Πρὸς τοὺς Πλάτωνος νόμους "In Platonis Leges"[3]

NotaeRecensere

  1. Diogenes Laërtius, De vita philosophorum 7.13
  2. Aulus Gellius, Noctes Atticae 2.18.8; Bion Borystheneus fontesque alii apud Athenaei Deipnosophistas 162d
  3. 3.00 3.01 3.02 3.03 3.04 3.05 3.06 3.07 3.08 3.09 3.10 Diogenes Laërtius, De vita philosophorum 7.36
  4. Diogenes Laërtius, De vita philosophorum 7.6, 7.9
  5. Aelianus, Varia historia 3.17
  6. Pausanias, Descriptio Graeciae 2.8.4, 7.8.3
  7. Plutarchus, "Vita Arati" 18, 23; cf. Polyaenus, Strategemata 6.5
  8. Athenaeus, Deipnosophistae 251c
  9. Suda s.v. "Hermagoras"
  10. Diogenes Laërtius, De vita philosophorum 7.28
  11. Athenaeus, Deipnosophistae 140b, 140e
  12. Athenaeus, Deipnosophistae 607a; Diogenes Laërtius, De vita philosophorum 7.1, 7.36
  13. Athenaeus, Deipnosophistae 162b

BibliographiaRecensere