Saturnia pavonia est papilio familiae Saturniidarum, in Oecoregione Palaearctica endemicus, sola suae familiae species quae in Insulis Britannicis invenitur.

Saturnia pavonia (mas)

Classis : Insecta 
Ordo : Lepidoptera 
Familia : Saturniidae 
Subfamilia : Saturniinae 
Tribus : Saturniini 
Genus : Saturnia 
Species : S. pavonia 
Saturnia pavonia 
(Linnaeus, 1758)  
Synonyma
*Eudia pavonia
  • Pavonia pavonia

Latitudo alarum in maribus est circa 60 mm, alis anterioribus fuscis et albis, fasciis rubris et aurantiis, et singula macula oculari nigra et aurantia audaciter notatis. Alae posteriores sunt aurantiae, simili macula oculari praeditae. Femina est maior (latitudo circa 80 mm), sed colores minus claros quam colores maris habens, plerumque est cinerea et alba, sed alae maculis oculorum sicut in maribus notantur.

Mas celeriter interdiu a medio mense Aprili ad Iunium exeuntem volare solet, feminas segniores petiens, quae usitate solum nocte volare solent. Species multa genera terrarum habitat, sed in locis ericibus incultis et in locis fruticetis obsitis saepissime observatur.

Larva, primum nigra et aurantia, deinde fit viridis anulis nigris et maculis flavis rubrisque praedita. Usitatissima planta hostis est Calluna, sed species permultis plantis aliis vescitur (vide indicem infra). Species ut pupa intra cocoon? fibrosum hiemat.

Subspecies

recensere
  • Saturnia pavonia pavonia (Hispania meridiana et fortasse Marocum)
  • Saturnia pavonia josephinae (Schawerda, [1924]) (Hispania meridiana et fortasse Marocum)

Plantae hostes

recensere
  • Chinery, Michael. (1986) 1991. Collins Guide to the Insects of Britain and Western Europe.
  • Skinner, Bernard. 1984. Colour Identification Guide to Moths of the British Isles.
  • Waring, Paul, Martin Townsend, et Richard Lewington. 2003. Field Guide to the Moths of Great Britain and Ireland.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Saturniam pavoniam spectant.