Paradoxographia
Paradoxographia est litterarum genus quae constat in collectionibus paradoxorum vel rerum mirabilium, quae ex aliis operibus collecta sine probatione et explicatione memorantur. Paradoxographiae nomen non est vetus, sed derivatum est a nomine παραδοξογράφοι (paradoxographoi vel paradoxographi) primum apud Tzetzem auctorem duodecimi saeculi invento, quo Antonius Westermann anno 1839 cunctos huius generis scriptores appellare constituit. Aristotele, quem Mirabiles auscultationes scripsisse nemo iam credit, praetermisso, pater paradoxographiae Callimachus habetur, cuius e collectione mirabilium magnam partem Antigonus Carystius nominatim excerpsit.
Praecipua huius generis opera nunc etiam exstantia sunt:
- Antigoni Carystii Historiarum mirabilium collectio (Ἱστοριῶν παραδόξων συναγωγή, textus)
- Pseudo-Aristotelis De mirabilibus auscultationibus (Περὶ θαυμασίων ἀκουσμάτων)
- Apollonii Historiae Mirabiles (Ἱστορίαι θαυμάσιαι, textus)
- Phlegonis Tralliani De rebus mirabilibus et hominibus longaevis (Περὶ θαυμασίων καὶ μακροβίων, textus)
- Claudii Aeliani De natura animalium (Περὶ ζῴων ἰδιότητος)
- 'Paradoxographi Florentini' collectio mirabilium aquarum
- 'Paradoxographi Vaticani' collectio mirabilium (textus)
- 'Paradoxographi Palatini' collectio mirabilium
Lingua Latina quoque opera paradoxographica exstiterunt, ut Varronis Gallus Fundanius de admirandis rebus et Ciceronis Admiranda, quae tamen omnia deperdita sunt. Restant nobis aliquot opera quorum pars dumtaxat aut partes paradoxographicae dici possunt, ut Vitruvii De architectura (8.3), Ovidii Metamorphoses (15.259-452), Senecae Naturales quaestiones (3.20-21 & 25-26) praesertimque Plinii Maioris Naturalis historia (passim per opus).
Bibliographia
recensere- William Hansen (ed. & tr.), Phlegon of Tralles' Book of Marvels, Exoniae 1996.
- Guido Schepens & Kris Delcroix, ‘Ancient Paradoxography: origin, evolution, production and reception’, in: Oronzo Pecere & Antonio Stramaglia (eds.), La letteratura di consumo nel mondo greco-latino, Casini 1996, pp. 373-460.
- Gabriella Vanotti (ed. & tr.), Aristotele, Racconti meravigliosi, Mediolani 2007.
- Otta Wenskus & Lorraine Daston, "Paradoxographoi", in: Der neue Pauly, vol. 9, Stutgardiae 2000, col. 309-314.
- Antonius Westermann, Paradoxographoi, Londinii 1839.
- Conradus Ziegler, "Paradoxographoi", in: Paulys Real-Encyclopädie der Classischen Altertumswissenschaften, vol. 18,3, Stutgardiae 1949, col. 1137-1166.