Parabasalia
Parabasalia sunt grex protistorum flagellatorum in supergregem Excavatorum digestus. Plurimi horum organismorum coniunctionem symbioticam cum animalibus habent. Inter quos organismos sunt variae species in intestinis Isopterorum (Termitoidarum)[1] et aliorum Blattodeorum habitantes, quae multa bacteria symbiotica habent quae eos cellulosum? in plantis ligneis concoquere adiuvant. Nonnullae species intra hunc supergregem parasiti agnoscuntur, et pathogena hominum amplectuntur.
Proprietates
recensereFlagella in uno vel pluribus fasciculis prope anteriorem cellulae partem ordinantur. Eorum corpora basalia ad fibras parabasales conectuntur quae ad apparatus Golgianos prominentes, gregi proprios, adligantur. Qui plerumque plagulam proferunt sicut crux microtubulorum quae per mediam cellulam patet atque aliquando praeter finem imminit. Hic crux microtubulorum axostylus appellatur, sed structurá ab axostylis oxymonadum differt.
Parabasalida sunt anaerobici qui mitochondriis carent. Parva continent hydrogenosomata quae se ut videntur ex mitochondriis imminutis evolutae sunt.[2] Reliquia similia in aliis flagellatis sine mitochondriis inveniuntur, et parabasalida probabiliter ad eos coniuguntur, gregem metamonada appellatum constituentes. Carent canalibus vescendi qui in plurimis Parabasalibis aliis inveniuntur.
Classificatio
recensereParabasalida in decem ordines nunc dividuntur:
- Trichomonadis est grex in 4–6 flagellis consistens, quorum unum adligatur adlatus cellulae et saepe membranam undulantem constituit. Multa inveniuntur in hostibus inter vertebrata, inter quos Trichomonas vaginalis, quod morbum sexu transmissum in hominibus efficit.
- Alii ordines, olim in hypermastigida digesti, habent multos fasciculos flagellares, et solum in intestinis insectorum habitant. Nomen Hypermastigida aliquando iam invenitur.[3]
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Ohkuma M, Iida T, Ohtoko K, et al (Iunio 2005). "Molecular phylogeny of parabasalids inferred from small subunit rRNA sequences, with emphasis on the Hypermastigea". Mol. Phylogenet. Evol. 35 (3): 646–55.
- ↑ Bui, E. T.; Bradley, P. J.; Johnson, P. J. (3 Septembris). "A common evolutionary origin for mitochondria and hydrogenosomes.". Proceedings of the National Academy of Sciences of the United States of America 93 (18): 9651–6.
- ↑ Carpenter, K. J., P. J. Keeling (2007). "Morphology and phylogenetic position of Eucomonympha imla (Parabasalia: Hypermastigida)". J. Eukaryot. Microbiol. 54 (4): 325–32.
Nexus externi
recensereSitus scientifici: • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks |
Vide "Parabasalia" apud Vicispecies. |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Parabasalia spectant. |