Odin, rex deorum nordicorum. Oculum unum perdidit pro maxima sapientia adipiscenda.

Odin (-inis)[1] sive Othinus[2][3] (lingua Nordica antiqua: Óðinn) in mythologia Nordica, deus belli, mortis et sapientiae et maximus deorum Vicingorum erat, dominus Asgarthi et magister omnium carminum. Ei fuit telum Gungnirus, quod nunquam scopum fallebat, cuius cuspes inscripta erat runis ad servandam legem. Equum octo crurum possidebat. Proles gigantum, et mundum, et animalia et duos primos homines, Ascus Emblaque ex duobus arboribus creavit cum fratribus Vili Veque.

NotaeRecensere

  1. Snorra Sturlusonar, Edda Snorronis Sturlæi - Tomus Primus, 1848.
  2. "Othinus": Saxo Grammaticus.
  3. "Odinus": Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda. Norstedts Akademiska Förlag, Holmia, 2009.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Odinem spectant.
  Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!