Nymphicus hollandicus est psittacus cristatus mediocri mensura in Australia endemicus et ample in captivitate retentus; sola species est generis Nymphicus.

Nymphicus hollandicus iuvenis

Classis : Aves 
Ordo : Psittaciformes 
Familia : Psittacidae 
Subfamilia : Cacatuinae 
Genus : Nymphicus genus_authority = Wagler, 1832 
Species : N. hollandicus 
Nymphicus hollandicus 
Kerr, 1792  
Conservationis status
Territorium
Distributio geographica Nymphici hollandici.

Notus etiam est nomine Callipsittacus, a verbis Graecis καλός kalós atque ψίττακος 'venustus psittacus'.

Proprietates recensere

 
N. hollandici ab Alfredo Edmundo Brehm picti (1927).
 
N. hollandici domestici: mas (laeva) et femina (dextra).

Nymphicus est psittacus fere 30–33 centimetra longus atque circa 90–95 grammata ponderis.

Corpus plerumque cinereum est, sed capitis colores nonnullarumque pinnarum praesertim pro sexu differunt: Maribus sunt albae pinnae subalares, flava pars capitis antica, helva crista atque aurantiae genae; feminis autem languidiores colores sunt, sed etiam flavae maculae lineaeque in cauda.

Pulli in toto feminis similes sunt; tamen, si mares, 6–9 menses nati mutant, pinnas discerni possunt.

Tamen colores N. hollandicorum, qui in captivitate retinentur, plurimi variique sunt: nam videmus albinos, subalbos, gilvos, maculosos, et alios.

Aetas eorum 12–20 annos circiter attingit; longaevissimus obiit 35 annos natus.[2]

Habitatio recensere

 
N. hollandicus mas in horto zoologico.

Nymphici solent in exiguos greges congregare et arida ac infrugifera loca Australiae mediae septentrionalisque habitant, dummodo ne aquae deficiant.

Greges in Portum Divitem invecti sunt.[3] Praeterea ubique in captivitate retinetur.

Habitus recensere

 
Pulli circa 20 dies nati.

Diaeta recensere

Ex frumentis et leguminibus plerumque Nymphici vivunt, nec non fructibus, holeribus herbisque pro copia. Domestici illi pinguescere solent propter diaetam nimis opulentam[4] nisi exercere volatu possunt.

Procreatio recensere

 
Ova Nymphici hollandici.

Obsequio facto, mas et femina non iam dividentur; amplexus breves et plurimi sunt. Nidum faciunt in cavis arborum, tempore anni humido praeterito; illic feminae ponunt 5–7 albida ova, quae incubantur 18–20 dies alternis vicibus ab ambobus parentibus. Iuvenes relinquunt nidum 7–8 hebdomadas nati; sexualiter maturescunt post annum unum.

Cantus et crista recensere

N. hollandici alacriter canunt et pipiant, in primis mares quando feminas sectantur. Aliquotiens Nymphici domestici mandant memoriae modulationes canorae nec non verba, quamvis hoc rarum sit.

Ad hoc crista utuntur ad sensus exprimendos: eam erigunt si terrentur moventurve; oblique eam ponunt quandocumque remittuntur; eam flectunt contra caput quando irascuntur vel parant se ad defendendum.

Fontes recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Nymphicum hollandicum spectant.

Notae recensere

  1. IUCN Index Ruber ─ Nymphicus hollandicus (mense Octobri 2013)
  2. "Maximum longevity: 35 years (captivity)" apud genomics.senescence.info.
  3. IUCN Red List – Nymphicus hollandicus – Geographic Range.
  4. Ex omnibus semina Helianthi annui maxime alere videntur; ob immoderationem occurrere possunt hepatis damna.