Nicolaus Gnedič
Nicolaus Ioannis filius Gnedič (Russice Николай Иванович Гнедич, tr. Nikolaj Ivanovič Gnedič; Ucrainice Микола Іванович Гнідич, tr. Mykola Ivanovyč Hnidyč; 2 [13] Februarii 1784 – 3 [15] Februarii 1833) erat poeta et interpres Russicus originis Ucrainicae, ab anno 1811 socius Caesareae Academiae Russicae atque bibliothecarius Bibliothecae Publicae Petropolitanae, Iliadem nec oratione soluta, ut Iekimov, nec versu Alexandrino, ut Kostrov, sed hexametro in linguam Russicam vertit (versio eius primo in lucem edita est anno 1829).
Res apud Vicidata repertae:

Nativitas: 13 Februarii 1784; Poltava
Obitus: 15 Februarii 1833; Moscua, Petropolis
Patria: Imperium Russicum
Obitus: 15 Februarii 1833; Moscua, Petropolis
Patria: Imperium Russicum
Officium
Familia
Genitores: Q119066256;
Memoria
Sepultura: Sepulcretum Tichvinense
Alma mater sua Universitas Moscoviensis fuit et inter amicos suos erant Alexander Radiščev et Basilius Žukovskij.
Nexus externi recensere
Lexica biographica: • Большая российская энциклопедия • Deutsche Biographie |
- Pagina de Nicolao Gnedič Encyclopaediae Sovieticae Magnae editionis tertiae (Russice)
- Pagina de Nicolao Gnedič Encyclopaediae historiae Ucrainae (Ucrainice)
Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes! |