Muscidae
Muscidae sunt familia Dipterorum superfamiliae Muscoideorum. Apicalia antennarum segmenta sunt plumosa, et pars basalis est laevis.
Ordo : Diptera
Subordo : Brachycera
Infraordo : Muscomorpha
Zoosectio : Schizophora
Zoosubsectio : Calyptratae
Superfamilia : Muscoidea
Familia : Muscidae
Latreille, 1802
Muscidae, quarum nonnullae sunt synanthropicae, distributionem geographiam per totum orbem terrarum habent, et in paene 4000 specierum in plus quam centum generibus consistunt. Plurimae autem species non sunt synanthropicae: adulti sunt praedatorii, haematophagi, vel saprophagi, atque numerosis exsudatorum plantarum animaliumque generibus vescuntur. Multae res eas attrahunt, praecipue saccharum, sudor, lacrimae,[1] sanguis. Larvae multis habitationibus utuntur, praecipue vegetatione tabescenti, solo sicco et umido, nidis insectorum et avium, aquá dulci, cadaveribus.
Musca domestica est notissima et gravissima species. Aliquae Muscidae generum Hydrotaeae et Muscinae investigationibus forensibus intersunt.
Pinacotheca
recensere-
Muscidae sp.
-
Muscidae sp.
-
Limnophora sp.