Moyses, episcopus Theodosiae et Mariupolis, nomine baptismali Michael Humilevski vel Humileuski (Russice Михаил Гумилевский), anno 1747 Volodimeriae natus et die 16 Octobris anni 1792 Crimeae mortuus, humanista Russicus fuit, episcopus Ecclesiae Russicae orthodoxae. Platoni Levšinru et Gregorio Potemkin familiaris fuit. Carmina Latina nonnulla composuit. Multa Russice vertit, sed Homeri Odysseae versio a Petro Iekimov facta false Moysi attribuebatur. Grammaticam Graecam composuit. In mortem eius Augustinus archiepiscopus Mosquensis elegiam Latinam scripsit.

Wikidata Moyses (episcopus Theodosiae)
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1747; Volodimiria
Obitus: 5 Octobris 1792, 16 Octobris 1792; Theodosia

Opera nonnulla

recensere
  • Дионисия Ареопагита Книги о Небесной Иерархии и Церковном Священноначалии, изданы двумя книжками в Москве 1786 и 1787 гг. в 8 долю листа (Dionysii Areopagitae versio)
  • Гомерова Одиссея, перевод прозой в Москве 1788 г. в 8 долю листа (Odysseae versio)

Nexus externi

recensere