Moclobemidum
Moclobemidum est substantia psychoanaleptica, antidepressiva et inhibitor monoaminorum oxidasium A reversiblis.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Moclobemidum |
---|
Natura pharmacologica |
Tempus semivitae biologicum: 1.5 — 4.0 h |
Natura Moclobemidi
recensereNatura chemica
recensereMoclobemidum est benzamidum, morpholinum et chloroarena. Structura eius chemica est 4-chloro-N-(2-morpholin-4-ylethyl)benzamidum.
Moclobemidum in aqua male solvitur. Massa molaris est 268.739 g/mol. In codice ATC in classe N06AG02 est.
Natura pharmacologica
recenserePharmacodynamica
recensereMoclobemidum est inhibitor monoaminorum oxidasium A reversiblis. Ex eo enim in vesiculis synapticis neuronisque ipsis concentrationes substantiarum et noradrenalini et dopamini et praecipue serotonini auget.
Pharmacocinetica
recensereTempus semivitae biologicum .[1] circa 1,5 h (in senectute 4 h) est. Moclobemidum substratum cytochromatis CYP2C19, inhibtor cytochromum CYP2C19 et CYP2D6 et CYP1A2 est. Excretio fit per urinas (>95%) et biles (<5%).
Effectus Moclobemidi
recensereReactiones adversae
recensereSaepe:
- Nausea
- Insomnia
- Xerostomia (=Siccitas oris)
- Dysequilibrium