Microtechnologia est technologia cuius proprietates micrometrum (millies millies pars metri, sive 10−6 metri, sive 1μm) appropinquant. Scientistae circa 1970 didicerunt circuitus microelectricos, permultis transistris microscopicis uno circuitu integrato ordinandis, construi posse qui perfunctionem, functionalitatem, certitudinemque meliorem magnopere fecerint, impensam quidem minuens volumenque amplificans. Qui progressus ad res novas informationis duxit.

Singula cellulae normalis.

Ingeniarii recentius cognoverunt non solum artificia electrica, sed etiam artificia mechanica, minifieri? massisque fabricari posse, quod eadem commoda mundo mechanico ac technologia circuituum integratorum mundo electricitatis praebet. Cum electronica cerebra (ut dicitur) hodiernorum systematum et operum provectorum nunc praebere possint, artificia micromechanica sensores? et actuatores? praebere possunt—oculos auresque, manus pedesque (ut dicitur)—res quae cum mundo externo coniunguntur.

Hodie, artificia micromechanica sunt elementa necessaria in variisimis operibus sicut sacci inflatiles automobilia, typographa ink-jet,? monitoria pressionis sanguinis, et systemata ostentus proiecti. Haec artificia temporibus futuris non longinquis tam vulgaria quam electronica temporibus nostris fortasse erunt.

Res gradu microscopico constructaeRecensere

Res sequentes gradu 1 micrometri per photolithographiam construuntur:

Nexus interni

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad microtechnologiam spectant.
  Lege de microtechnologia in Vicilibris.