Vide etiam paginam discretivam: Melagris (discretiva).

Meleagris est genus magnarum avium familiae Phasianidarum, quae in America endemica est. Generi sunt duae species exstantes: Meleagris gallopavo Americae Septentrionalis et Meleagris ocellata Mexici, Belizae, et Guatemalae. Maribus ambarum specierum est distincta palea corporea, tuber rubrum vel roseum quod ex summo rostro dependet. Inter maximas suarum terrarum aves numerantur. Mas, ut in multis galliformibus aliis, femina est maior et clariores colores exhibet.


Classis : Aves 
Ordo : Galliformes 
Superfamilia : Phasianoidea 
Familia : Phasianidae 
Genus : Meleagris 
Linnaeus, 1758
   
Palaeontologia
23–0 m.a.
Miocaeno ineunte – Recens
Ovum Meleagris gallopavonis. MHNT.
Meleagris ocellata mas, cui caput caeruleum esse solet.

Primae meleagres in America Septentrionali abhinc annorum 20 milliones exortae sunt, et communes maiores recentes cum tetraoninis, phasianinis, aliisque avibus gallinaceis partiunt.

Taxinomia

recensere

Meleagrides in familiam Phasianidarum (phasianinarum, perdicinarum, gallorum, tetraoninarum, et cognatorum) in taxinomico Galliformium ordine digeruntur.[1] Genus Meleagris est solum genus in subfamilia Meleagridinarum exstans, olim familia Meleagrididarum appellata, sed nunc intra familiam Phasianidarum subsumpta.

Meleagris californica, inter fossilia in California meridiana inventa, exstincta est.

  1. Crowe et al. 2006.

Bibliographia

recensere
  • Crowe, Timothy M., Paulette Bloomer, Ettore Randi, Vittorio Lucchini, Rebecca T. Kimball, Edward L. Braun, et Jeffrey G. Groth. 2006. "Supra-generic cladistics of landfowl (Order Galliformes)." Acta Zoologica Sinica 52 (Supplement): 358–61. PDF.
  • Dickson, James G., ed. 1992. The wild turkey: biology and management. Harrisburgi Pennsylvaniae: Stackpole Books. ISBN 081171859X.
  • Schorger, A. W. 1966. The wild turkey: its history and domestication. Normanniae: University of Oklahoma Press.
  • Schrider, Don. 2013. Storey's guide to raising turkeys: breeds, care, marketing. Ed. tertia. North Adams Massachusettae: Storey Pubishing. ISBN 9781612121505 (hbk.: alk. paper), ISBN 1612121500 (hbk.: alk. paper), ISBN 9781612121499 (pbk.: alk. paper), ISBN 1612121497 (pbk.: alk. paper).

Nexus externi

recensere
  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks

Pinacotheca

recensere