Martius panis[1] vel Marti panis[2][3] est bellariorum genus, quae constat praecipue ex amygdalis tritis et saccharo, quod saporem proprium habet ex amygdala amara, quae ex 4 ad 6 centesimas pondus amygdalae constituit. Saepissime inest aqua rosata.

Stratum Martii panis in scriblitá.
Patina Martios panes in fructuum figuras formatos continet.

Originem Martii panis nonnulli credunt esse a Persia, et saeculo octavo factus est dulce praecipuum regionis Balticae Germaniae. Lubecae praesertim mos vetus putatur Martium panem conficere. Usque ad hunc diem fabricatores Lubecenses promittunt Martium panem constare ex besse amygdalis pondere, quare merces eorum sunt sucosi et aurei.

Secundum ius Rei Publicae Europaeae, Martius panis non potest minus quam 14 centesimae olei amygdalini, neque plus quam 8.5 centesimae humoris. In Civitatibus Foederatis ex quadrante parte amygdalis constare debet, alioquin masa amygdalina nuncupatur. Alia impensa quae nonnumquam Martio pani adduntur sunt aqua rosata, mel, pistacium, chemica conservantia.

Ex eo nonnumquam fiunt cuppedina, saepe formae fructuum et holerum. In nonnullis culturis finguntur bestiarum simulacra, e.g. suum, quae more translaticio Kalendis Ianuariis eduntur. Etiam adhibetur in crustis, tortis, placentis, praesertim pasta regia, quae tempore carniprivii eduntur.

Martipanes Hispaniae

recensere

In Hispania, martipanes sunt clari Toleti, et nomine mazapán de Toledo proteguntur. Etiam sunt cibus clarus Christi Natalis. In Catalaunia panellets clarae sunt.

  1. "Martius panis: Marcipan": Zedler, Grosses vollständiges Universal-Lexikon (1731-54) vol. 19 col. 1864 (i.e. Bd. 19 Seite 980 editionis interretialis)
  2. "Martius ... 2. de confectione gratissima polytropha, quae ... Marti panis, Massapanis etiam vocatur" Sommerhoff (1713)
  3. "Marci panis [sic]: amygdalina pasta albumine condita": Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009; "Marza ... panis": Folengus (1552)

Bibliographia

recensere
Fontes antiquiores
  • 1552 : Theophilus Folengus, Baldus (editio 1552) 1.495
  • 1597 : William Shakespeare, Romeo and Juliet actus 1
  • 1713 : Iohannes Christophorus Sommerhoff, Lexicon pharmaceutico-chymicum. Norimbergae, 1713 (p. 228 apud Google Books)
Praecepta

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Martium panem spectant.