Marcus Titius, natus mortuusque primo saeculo a.C.n., fuit vir Romanus senatorii ordinis qui bellis civilibus primo Marcum Antonium secutus est, sed ante Actiacam pugnam ad Octavianum transfugit. Consulatum suffectum per aliquot menses anni 31 a.C.n. gessit.

De gente

recensere

Marcus fuit filius Lucii Titii, viri praetorii qui a triumviris proscriptus ad Sextum Pompeium confugit[1] et sororem Lucii Munatii Planci duxerat. Ita consul anni 42 a.C.n. et Marci Antonii familiaris amicus avunculus Marci Titii erat, qui et ipse Fabiam Paullinam, filiam unius e consulibus suffectis anni 45 a.C.n., Quinti Fabii Maximi, uxorem duxit. An liberos ex ea sustulerit nescitur. Alioqui gens Titia parum nota.

De cursu honorum

recensere

Patre a triumviris proscripto, Marcus praedonum manum in Gallia Narbonensi collegit atque vitam piraticam egit ; cum vero Etruriae litus diriperet a navarcho Sexti Pompei, Menodoro liberto, captus est ac, nisi patri Lucio Titio, qui tum in exercitu suo militabat, Sextus Pompeius filii vitam, tamquam meritorum pretium, condonasset supplicium de eo statim sumptum esset. Post Misenensem pacem[2] filius Marcum Antonium in Orientem secutus est ubi expeditioni Parthicae anni 36 a.C.n. quaestor interfuit[3]. Re in Media male gesta, Marcus Antonius Alexandriam reversus Marcum Titium adversus Sextum Pompeium misit qui tum ab Octaviano ad Naulocha navali proelio victus fugiebat atque Asiam provinciam novarum rerum spe turbabat et legatos ad Parthorum regem mittebat. In homine quem in suam potestatem redactum servaverat Pompeius beneficii sui gratiam quidem expectabat, sed Titius condiciones respuebat, deditionem flagitabat[4]. Cum recusasset Sextus Pompeius a suis desertus et ab inimicis circumventus captus est. Paulo post Titius eum iugulari iussit. Plebs Romana huius tam nefarii ingrati animi exempli memoriam retinens eum ludis quos ipse edebat e theatro tumultu convicioque expulit[5], eo magis quod theatrum Romae a patre Sexti Pompei, Pompeio Magno, aedificatum erat. Ceterum auctores antiqui dissentiunt utrum Marci Antonii iussu interfectus sit Pompeius necne. Dio Cassius[6] enim scribebat duas epistulas misisse triumvirum, prima ut necaretur iubens, secunda mutato consilio ut ei parceretur; quas litteras praepostere ad Titium pervenisse ita ut sive inverso ordine deceptus sive quia voluntatem Antonii sic interpretari ipse malebat, de captivo supplicium sumpserit[7]. Appianus diversam traditionem insuper referebat quae non Marcum Antonium sed Munatium Plancum, qui tum Syriae praeerat atque res Marci Antonii procurabat, in culpa fuisse contendebat. Illi auctores Marcum Antonium quodam modo excusare conabantur : nam post Perusinum bellum, Iulia mater Antoniorum fratrum ad Sextum Pompeium in Siciliam confugerat, qui eam benigne acceptam ad filium in Orientem traduxerat[8] : quam ob rem Marcum Antonium et ipsum ingrati facti accusari decebat.

Certe annis 35/34 a.C.n. Marcus Titius proconsul Asiae fuit. Illo tempore pontifex et consul designatus iam fuisse videtur[9]. Reginae Cleopatrae gratus erat, ut quae Titiopolim urbem in Cilicia in eius honorem sic nominatam condiderit. Nihilominus anno 32 a.C.n. cum avunculo Munatio Planco Romam venit ubi ambo ad Octavianum transfugerunt atque de testamento Marci Antonii a Vestalibus custodito indicium fecerunt, quod velut pignus novae fidei existimari potest[10] (testes enim Antonii in hac re fuerant atque signa tabulis et ipsi imposuerant). Consulatum suffectum anno 31 a.C.n. (a mense Maio ad mensem Octobrem) gessit : ita consul erat tempore Actiacae pugnae, in quo bello equitibus Octaviani praeerat.

Nihil de eo per viginti annos accepimus : annis 13-10 a.C.n. demum legatus Augusti in Syria post Marcum Agrippam fuisse videtur[11] quo tempore obsides a Parthis accepit[12].

Plura legere si cupis

recensere
  1. François Hinard (1985), Les proscriptions de la Rome républicaine. Romae: École française de Rome. ISBN 2-7283-0094-1 (Collection de l'École française de Rome, 83) : 533-534 Hic legere potes
  2. Velleius II,77.
  3. Plut., Ant 42
  4. Cassius Dio 49.18.3.
  5. Velleius II,79. Cf Cassius Dio 48.30.6.
  6. XLIX,18.
  7. Cassius Dio 49.18.5
  8. Dio Cassius 48.15.2
  9. CIL 03, 00455
  10. Cassius Dio L,3. Plut., Ant. 68
  11. Flavius Iosephus, Antiquitates Iudaicae, XVI,270.
  12. Strabo XVI.1.28