Mago Carthaginiensis opus de re rustica lingua Punica viginti octo libris conscripsit. Huius operis nunc deperditi fragmenta nonnulla exstant Graece vel Latine translata, quorum primum libris Columellae Rei rusticae sic legitur:

qui agrum paravit, domum vendat, ne malit urbanum quam rusticum larem colere; cui magis cordi fuerit urbanum domicilium, rustico praedio non erit opus.
– Columella, Rei rusticae libri, 1.1.18

Carthagine deleta anno 146 a.C.n., bibliothecae huius urbis datae sunt principibus Numidiae. Libri autem Magonis Romam allati Decimo Silano viro nobili committuntur a Senatu Romano. Silanus opus Magonis Latine, Cassius Dionysius Uticensis fere eodem tempore Graece traduxerunt. Operis Dionysii libris xx deducti epitome libris vi saeculo primo a.C.n. conscripta est a Diophane Nicaeensi.[1]

Index fragmentorum et citationum

recensere
  • "Qui agrum paravit, domum vendat". Columellae Rei rusticae libri 1.1.18 (vide supra); et:
    Agro empto domum vendendam inclementer atque non ex utilitate publici status Mago censuit, hoc exordio praecepta pandere ingressus, ut tamen appareat adsiduitatem desideratam ab eo (Plinii Naturalis historia 18.35).
  • Vineae aquilone versae maxime praeferunt. Columellae Rei rusticae libri 3.12.5.
  • Plantatio vinearum. Columellae Rei rusticae libri 3.15.3-5 et 5.5.4, cf. Vergilii Georgica 2.348-353; et:
    Mago ante annum iubet, ut solem pluviasque conbibant, aut, si id condicio largita non sit, ignes in mediis fieri ante menses duos, nec nisi post imbres in his seri, altitudinem eorum in argilloso aut duro solo trium cubitorum esse in quamque partem, in pronis palmo amplius, iubetque caminata fossura ore conpressiore esse, in nigra vero terra duo cubita et palmum quadratis angulis eadem mensura (Plinii Naturalis Historia 17.80).
    Mago in colle et siccis et argilla inter autumnum et brumam [olivam] seri iussit, in crasso aut umido aut subriguo solo a messe ad brumam. quod praecepisse eum Africae intellegitur (Plinii Naturalis Historia 17.128).
  • Pampinatio vinearum. Columellae Rei rusticae libri 4.10.1.
  • Plantatio olivarum. Columellae De Arboribus 4.10.1; et:
    Ideo LXXV pedes Mago intervallo dedit undique aut in macro solo ac duro atque ventoso, cum minimum, XLV (Plinii Naturalis Historia 17.93).
  • Plantatio arbustorum.
    Inter ea, quae semine seruntur, Mago in nucibus operosus est. amygdalam in argilla molli meridiem spectante seri iubet; gaudere et dura calidaque terra, in pingui aut umida mori aut sterilescere; serendas quam maxime falcatas et e novella fimoque diluto maceratas per triduum aut pridie, quam serantur, aqua mulsa; mucrone defigi, aciem lateris in aquilonem spectare; ternas simul serendas, triangula ratione palmo inter se distantes; denis diebus adaquari, donec grandescant. Iuglandes nuces porrectae seruntur commissuris iacentibus, pineae nucleis septenis fere in ollas perforatas additis aut ut laurus, quae bacis seritur. Citrea grano et propagine, sorba semine et a radice planta et avolsione proveniunt, sed illa in calidis, sorba in frigidis et umidis (Plinii Naturalis Historia 17.63-64).
    Mago idem amygdalas ab occasu arcturi ad brumam seri iubet, pira non eodem tempore omnia, quoniam neque floreant eodem, oblonga aut rotunda ab occasu vergiliarum ad brumam, reliqua genera media hieme ab occasu sagittae, subsolanum aut septentrionis spectantia, laurum ab occasu aquilae ad occasum sagittae (Plinii Naturalis Historia 17.131).
  • De paludibus. Plinii Naturalis Historia 21.110-112.
  • Praeparatio frugum. Plinii Naturalis Historia 18.97-98.
  • De bubulcorum selectione. Columellae Rei rusticae libri 6.1.3.
  • De boum sanitate. Varronis De re rustica 2.5.18:
    De sanitate sunt complura, quae exscripta de Magonis libris armentarium meum crebro ut aliquid legat curo. Numerus de tauris et vaccis sic habendus, ut in sexaginta unus sit anniculus, alter bimus.
  • De parturitu mulorum in Africa. Varro, De Re Rustica 2.1.27; Columellae Rei rusticae libri 6.37.3.
    Cui ego ut succinerem, subicio Magonem et Dionysium scribere, mula et equa cum conceperint, duodecimo mense parere. Varro, De Re Rustica 2.1.27.
  • De animalibus in villa pascendis. Varronis De Re Rustica 3.2.13:
    Duo enim genera cum sint pastionum, unum agreste, in quo pecuariae sunt, alterum villaticum, in quo sunt gallinae ac columbae et apes et cetera, quae in villa solent pasci, de quibus et Poenus Mago et Cassius Dionysius et alii quaedam separatim ac dispersim in libris reliquerunt, quae Seius legisse videtur et ideo ex iis pastionibus ex una villa maioris fructus capere, quam alii faciunt ex toto fundo.
  • Apias e cadavero bubulco extrahere. Columellae Rei rusticae libri 9.14.6.
  • De apiis. Columellae Rei rusticae libri 9.15.3.
  • Malorum punicorum conditura. Columellae Rei rusticae libri 12.46.5.
  • Passi confectus. Columellae Rei rusticae libri 12.39.1.
  1. Plinius, Naturalis historia 18.22; Ciceronis De oratore 1.249; Varronis De re rustica 1.1.10; Columellae Rei rusticae libri 1.1.10, 1.1.13, 12.4.2.

Bibliographia

recensere
  • Andrew Dalby. 2003. Food in the ancient world from A to Z. Londini, New York: Routledge. ISBN 0-415-23259-7, pp. 75-76, 206, 250.
  • V. Lundström. "Magostudien" in Eranos vol. 2, pp. 60-67.
  • J. P. Mahaffy. "The work of Mago on agriculture" in Hermathena vol. 7, pp. 29-35.