Diophanes Nicaeensis
Diophanes Nicaeensis sive Bithynus, urbis Nicaeae Bithyniae civis, operis de re rustica Cassii Dionysii Uticensis libris XX producti epitomen libris VI conscripsit saeculo I a.C.n. regi Galatorum Deiotaro dicatam. In hoc opere nunc deperdito multa e libris Punicis Magonis sumpta fuerunt.[1] Diophanem semel citat Varro scriptor Latinus de re rustica, multoties autem scriptores Graeci Geoponicon.
Index fragmentorum
recensere- Varro, De re rustica 1.9.7; Geoponica 2.11: de proprietatibus terrarum:
- Stolo, "Non male," inquit, "quae sit idonea terra ad colendum aut non, Diophanes Bithynos scribit signa sumi posse aut ex ipsa aut quae nascuntur ex iis: ex ipsa, si sit terra alba, si nigra, si levis, quae cum fodiatur, facile frietur, p206natura quae non sit cineracia neve vehementer densa; ex iis autem quae enata sunt fera, si sunt prolixa atque quae ex iis nasci debent earum rerum feracia" (Varro, De re rustica 1.9.7)
- Plinius, Naturalis historia: citatur "Diophanes qui ex Dionysio epitomen fecit" in argumentis librorum 8, 10, 14, 15, 17, 18.
- Geoponica 1.6: de mense secundum lunam.
- Geoponica 2.7: de aquis, et quomodo pluvia aqua colligenda.
- Geoponica 5.7: quod praescire oporteat quale vinum ager plantandus sit redditurus.
- Geoponica 5.31: ut neque a pruina neque a rubigine vites laedantur.
- Geoponica 5.44: sepis parandae ratio.
- Geoponica 6.12: quomodo mustum, post absolutam uvarum calcationem, in dolia condendum.
- Geoponica 6.15: ut mustum statim sit usui.
- Geoponica 7.3: de differentia novi et veteris vini, et ex alba et nigra uva expressi.
- Geoponica 7.17: ut vinum per mare transvectum durabile sit.
- Geoponica 9.20: olei odorati confectio.
- Geoponica 10.11: de plantatione pistaciorum.
- Geoponica 10.20: de insitione malorum.
- Geoponica 10.23: de plantatione pirorum.
- Geoponica 10.29: de plantation curaque ac diligentia omni circa punica mala habenda.
- Geoponica 10.76: de infolatione et insitione, et quae arbores quarum plantarum capaces ad infoliationem et insitionem sint.
- Geoponica 11.3: de insitione lauri, et satione, et transplantatione (pars capituli).
- Geoponica 11.26: de plantatione croci.
- Geoponica 12.9: quomodo blattae nocentur.
- Geoponica 13.9: de scorpiis.
- Geoponica 15.7: de melle et eius cura.
- Geoponica 18.14: de lupis capiendis.
Notae
recensere- ↑ Plinius, Naturalis historia 18.22; Varro, De re rustica 1.1.10; Columella, Rei rusticae libri 1.1.10; 1.1.13.
Bibliographia
recensere- Petrus Needham, ed., Γεωπονικά: Geoponicorum sive De re rustica libri XX Cassiano Basso scholastico collectore (Cantabrigiae 1704) pp. x-xi