Lupus
taxon
(Redirectum de Lupus appenninicus)
Vide etiam paginam discretivam: Canis lupus (discretiva).
Lupus (binomen Canis lupus a Linnaeo anno 1758 statutum) est carnivorum familiae Canidarum, generis Canis et progenitor canum domesticorum.
Lupus in herbis cubans
Olim lupi per totum orbem terrarum aderant; nunc solum in America Septentrionali, Eurasia, et Oriente Medio adsunt. In silvis tundraicis, taigis arcticis, silvis borealibus, planis, et montibus habitant.
Lupi sunt ab 100 ad 150 centimetra longi, quorum triens cauda est. Pondus ab 25 usque ad 60 chiliogrammata est; mares feminis maiores sunt. Corpus cursibus longis aptum est, thorace stricto et musculis fortibus dorsi et cruris.
Dicta et sententiae
recensereRomani antiqui multis dictis lupos nominabant, exempli gratia:
- "Lupum videre" est tacere, nam visus luporum vocem humanam perdere habebatur: "sed in italia quoque creditur luporum visus esse noxius vocemque homini, quem priores contemplentur, adimere ad praesens." (NH 8.37), "vox quoque Moerim Jam fugit ipsa; lupi Moerim videre priores Vergilii Eclogum 9, 53
- "Lupus in fabula!" dicitur si quis de quo loqueris ex inopinato apparet.
- "Lupum auribus tenere", hoc est esse in loco ancipite, scilicet quod siquis lupum auribus teneat, neque pertinere neque discedere sine periculo possit.
- "Lupos apud oves custodes relinquere" sive "ovem lupo committere"
- "Lupo agnum eripere", id est aliquid difficile facere.
- "Homo homini lupus", id est homines ipsos esse hominum praedatores.
- "Tantum curare quantum lupus numerum ovium" est omnino non curare.
- "Lupa" saepissime indicat scortum, qua re animalia ipsa nonnumquam potius "lupi feminae" dicuntur ne sit confusio.
- Lupulus est nomen cuiusdam plantae, qua concoquitur cervisia.
- Una cum lupis ululare.
- multi credunt neminem callidiorem esse quam lupum.
Bibliographia
recensere- Jennifer A. Leonard et al., "Megafaunal Extinctions and the Disappearance of a Specialized Wolf Ecomorph" in Current Biology vol. 17 (2007) pp. 1146–1150
- Katharine Gammon, "A gray wolf’s epic journey ends in death on a California highway" in The Guardian (5 Decembris 2021)
- Blaire Van Valkenburgh et al., "Tooth fracture frequency in gray wolves reflects prey availability" in eLife (24 Septembris 2019)
Nexus interni