Ludovicus Bastien Francogallus, miles et esperantista

Ludovicus Louis Bastien (natus die 21 Decembris 1869 Obernaci, mortuus die 10 Aprilis 1961 Lutetiae) fuit iuris consultus Francogallus et praeses Universalis Societatis Esperanticae/UEA annis inter 1936 et 1947.

VitaRecensere

Studiis in Schola Polytechnica Francica non finitis honorum cursum in excercitu Francogallico petebat. Antea usque annum 1887 Versaliis Gymnasium ad Sanctam Genovefam in cursibus mathematicis linguisticisque frequentaverat. Locumtenens creatus ingeniariae militari Fonte Bleaudi studuit. Nemetaci viam in Regimentum transmissorium XVII iniit.

Anno 1895 gubernium Francogallicum eum legatum in Madagascariam misit, ut reginam Ranavalonam III puniret legato Iosepho Francisco Lambert repudiato. Ludovici Bastien fuit communicationis telegraphicae conservatio efficax, quo in incepto interim milites haud pauci malaria mortui sunt. Cum Madagascaria anno 1896 officialiter colonia Francogallica esset facta, Bastien in patriam revocatus est. Studiis iuridicis vacans in fine licentiatu laureatus est. Administrator diponens militaris factus est et cursibus variis perfectis inter copias ad praefectum promotus est. Anno 1899 in matrimonium duxit Margaritam Pfulb, quacum filias tres et filium unum habuit. Bellum primum mundanum ambitui eius valde profuit. Anno 1919 Argentoratum missus est ubi commeatum moderabatur atque disponebat. Sed anno 1929 rude donatus omnino rebus Esperanticis sese dedicare coepit.

Actiones EsperanticaeRecensere

Idioma Zamenhofianum iam anno 1902 edidicerat. Anno 1905 adfuit in Congressu universali primo Gesoriaci celebrato. Mox praeses vicarius Societatis Esperanticorum vulgandorum factus est; Motioni esperantophonae quae dicitur et Academiae Esperanticae adhaesit. Anno 1924 Argentorari director esperantistarum Francogallicorum nominatus est antequam eius vicarius praeses quattuor post annos fieret. Anno 1934 Holmiae praeses UEA creatus est. Ludovico ductore praesidium die 18 Septembris 1936 censuit Unionem internationalem Esperanticam (Internacia Esperanto-Ligo) esse condendam. Ea usque annum 1947 existebat, quando scissiones finitae sunt. Tunc Helvetii eorumque amici Genavam caput Esperanticum perenne esse opiniati sunt. Schismate anno 1947 feliciter finito Ludovicus Bastien praeses honorarius unionis novae declaratus est.

OperaRecensere

  • Naŭlingva etimologia Leksikono, Presa Esperantista sociéto, Lutetiae 1907
  • Funebra Parolado pri Louis de Bourbon, Princo de Condé de Bossuet (versio originalis Francogallice), Presa Esperantista sociéto, Lutetiae 1911
  • Poŝvortareto por francoj, 1932
  • Vocabulaire de poche Français-Espéranto una cum Aide-mémoire des Nations Unies Espéranto-Français (glossarium), Librairie Centrale espérantiste, Lutetiae 1937
  • Militista Vortareto (Esperanta, franca, angla, germana, itala) (glossarium militare quinque in linguis), Comité Français d'Information espérantiste, Lutetiae 1955
  • Préface de Pierre Delaire, L'Espéranto en douze leçons, Centre national de l'espéranto, Aureliani 1955
  • Symbolae variae ad Enciklopedio d'espéranto

BibliographiaRecensere

  • Louis Bastien : Homme de bien, biographia brevis anno 1993 scripta
  • Alphonse Halter, « Marie Jules Charles Louis Bastien », apud 'Nouveau dictionnaire de biographie alsacienne, vol. 43, p. 4469
  • Jacques Bernard, Louis Bastien: Homme de bien
  • Ernfrid Malmgren: Generalo Louis Bastien in memoriam, apud: Esperanto 1961/5, p. 81

Nexus externiRecensere