Lucia Borčić
Lucia vulgo Lucija Borčić (nata Podšpilje in Issa die 26 Iulii 1921; mortua Agrani die 14 Novembris 2015) fuit interpres, esperantista, lexicographa, poetria, ratiocinatrix, et administratrix Croatica.
Actiones in Esperanticis
recensereAnnos viginti, antequam rude donata esset, Consociationi Croaticae de arte fingendi (Croatice Hrvatsko društvo likovnih umjetnika) frenos adhibebat. Ipsa autem iam anno 1940 idioma Zamenhofianum complexa erat. Inde ab anno 1946 laboravit pro Bude Borjan circulo esperantico, in rebus non solum ad administrationem, sed etiam ad artem theatricam, ad scientias, ad eruditionem spectantibus. Methodo sua propria homines directo et efficaciter ad Esperantica adduxit, unicuique res sciendas secundum necessitatem oblatura. Interdum histrio in dramatibus Esperanticis facta est, et praelectiones plures habuit.
In Confoederatione Esperantica Iugoslavica quoque res varias moderabatur et commissionibus intererat, e.g. de examinibus linguisticis faciendis. Anno 1953 cum sodalibus studebat, ut congressus universalis Esperanticus Agrani celebrandus quam optime contingeret. Anno 1952, opera Croatica in Esperanticum convertere coepit, cum ex anno 1977 opuscula originalia Esperantice pangere mallet.
Conversiones
recensereEcce nomina auctorum, quorum lucubrationes Esperantice impressae sunt: Antun Šimunić (Elprovado de amo, 1985), Stjepan Planić (Loĝkulturo, Mursae 1985), Edvard Kardelj (Socialisma memmastrado, Seraii 1986), Ante Vladisavljević (Vestokulturo, Mursae 1987), Yüksel Söylemez (ex lingua Anglica, Amo estas taso da kokidsupo, Agrani 1994), Mile Prpa (Reĝo de l' leonoj, Agrani 1993; Elemento de l' elementoj, Agrani 1995), Pero Čimbur (Mi resanigis PPPetron, in aedibus Haraldi Schicke, Hertzbergae ad Harthicos montes 1995), Vesna Parun (La bluoj - carmina, Agrani 1999).
Una cum aliis Lucia haec in linguam Esperanticam transtulit: Jugoslavio kaj ĝiaj popoloj (JEL, Labaci 1953), Kroatia poezio (IKS, Agrani 1983), Kantoj de l' silento (exaravit Zora Heide, Holmiae 1984), Soifo (exaravit Ioannes Andrić, ELBIH, Seraii 1988), Moderna bosnia-hercegovina novelo (Seraii 1989), Poemaro de kroatoj en Hungario (KEU, Agrani 1992), Izolulo (carmina Croatorum quindecim in linguas reddita, Agrani 1993), Antologio de kroataj unuaktaj dramoj (KEL, Agrani 1997), En tiu terura momento (KEL, Agrani 1998), Barkoj el akvo - elektitaj kroataj noveloj (IKS, Agrani 1998). Contra ea, hanc historiam Esperanticam Margaritae Boulton Croatice reddidit: Unutra i vani, Margaritae Boulton, que legi potuit apud Sve dugine boje (IKS, Agrani 1988). Rebus periegeticis succurrebat, quando Agranum urbem natalem quattuor libellis lingua internationali monstravit.
Carmina originaliter Esperantica
recenserePoemata eius hic apparuerunt: Kroatia Esperanto-poemaro (IKS, Agrani 1991), Jubilea versgirlando (ZEL, Agrani 1990). Neque haec periodica poësim eius frustatim atque minutatim publicaverunt: "La Suda Stelo", "Tempo", Voĉo, "Velo", "Kroata esperantisto", "Monato", "Fonto", "Literatura foiro", "Esperanto en Skotlando", "Sennacieca revuo".
Opuscula alia
recensereSymbolas eius vulgaverunt folia "La Suda Stelo", "Esperanto", "Heroldo de Esperanto", "El Popola Ĉinio", "Tempo", "Voĉo", "Heliko". Borčić rubricas linguisticas curavit pro periodicis "Voĉo" et "Tempo". Et "Voĉo" et "Tempo" et "Kroata esperantisto" eam saepe ad res corripiendas adhortabantur. Multis interpretibus rerum Croaticarum Macedonicarumque adfuit in conversionibus emendandis. Marino Gjivoje mortuo Borčić muneri redactionis finalis subiit de indice praetitulato Leksikono de aktivaj jugoslaviaj esperantistoj (1985). Carminum eius multitudo in lucem Agrani anno 2001 prolata est sub titulo Pulsas la viv.[1]
Lexicographia
recensereBorčić glossarium maximum Esperantico-Croaticum confecit (paginarum 400, lemmatum 41.000), quod e mense Decembri 2008 (in versione Esperantico-Croatica ex anno 2009) venale prostat. Thesaurus semper se refert ad opus Plena Ilustrita Vortaro (PIV) quod Lutetiae una lingua (Esperantica) editur et a cunctis Esperantici fautoribus cornu copiae exemplare habetur.[2] Cuius limitem Borčić in opere suo ex industria transgressa est.
Honores selecti
recensere- 1985: In Luciae Borčić capite posita est poetarum corona "Clelia Conterno" pro versibus Artist' blua.
- Universalis Associatio Esperantica sinebat, Luciam fieri legatam specialem et mox membrum honorarium
- Scriptorum corpus Esperantista Verkista Asocio Luciam benigne excipit.
- Unio Kroata Esperantista Unuiĝo quotannis certamen apparat atque palmas defert ad interpretes totius mundi honorandos, si quod bonum habent Esperantice translatum[3].
Bibliographia
recensere- Josip Pleadin: Ordeno de Verda Plumo: Leksikono pri Esperantlingvaj Verkistoj, Grafokom, Đurđevac 2006, p. 36-37
- Geoffrey Sutton: Concise Encyclopedia of the Original Literature of Esperanto, in aedibus Mondial, Neoeboraci 2008, p. 438 (ISBN 978-1-59569-090-6)
- Borčić in sic dicto Pantheo paginarum instructoriarum internationalium quarundarum, Edukado.net
Nexus externi
recensere- "Lucija Borčić forpasis." - necrologus apud: Undam Esperantici, 16.11.2015, cum photographia
- in elencho auctorum apud OLE (Originala Literaturo Esperanta]
- Maria Belošević: "Lucija Borčić (1921-2015): plej fruktodona kroata tradukistino." - pellicula, 2020 (KAEST)
Notae
recensere- ↑ Georgius Camacho autem anno 2002 minus bone recensuit: versus istius opusculi laborare monotonia et confusione. Confer Sutton.
- ↑ "Nova PIV prezentita dum reta SAT-kongreso." De ultima glossarii versione nuntius, apud: Liberum Folium, 5 Augusti 2020
- ↑ de certamine musico sexto, anno 2022.