Trüsche Walchensee.jpg
Lota lota

Classis : Actinopterygii 
Superordo : Paracanthopterygii 
Ordo : Gadiformes 
Familia : Lotidae 
Genus : Lota 
Species : Lota lota 
Linnaeus, 1758
   
Conservationis status
Synonyma
*Gadus lota Linnaeus, 1758
  • Enchelyopus lota (Linnaeus, 1758)
  • Molva lota (Linnaeus, 1758)
  • Gadus lacustris Walbaum, 1792
  • Gadus maculosus Lesueur, 1817
  • Lota maculosa (Lesueur, 1817)
  • Molva maculosa (Lesueur, 1817)
  • Gadus compressus Lesueur, 1817
  • Lota compressa (Lesueur, 1817)
  • Lota vulgaris Fitzinger, 1832
  • Lota fluviatilis Perty, 1832
  • Lota marmorata Koch, 1840
  • Lota inornata DeKay, 1842
  • Lota brosmiana Storer, 1842
  • Lota communis Rapp, 1854
  • Lota linnei Malm, 1877

Lota lota est sola species piscium aquae dulcis ordinis Gadiformium.[3][4] Sola quidem generis species arte coniungitur cum Brosma brosma et Molva molva, piscibus maritimis. Nonnullis anni mensibus, vitam sub glacie degit, et temperaturas frigidas ad ova parienda requirunt.[5]

Lota lota.
Distributio geographica in America Septentrionali.[2]
Ova Lotae lotae, oculis visis.

DescriptioRecensere

Lota lota, amborum siluriformium et anguilliformium similis, corpus serpentiforme habet, sed facile per unam barbellam in mento distinguitur. Corpus est praelongum et lateraliter compressum, capite complanato et una proiectura tubiformi cuiusque naris. Os latum est, maxillis superioribus inferioribusque multis dentibus praeditis. Ex duabus pinnis dorsalibus mollibus, prima humilis et brevis, altera multo longior est. Pinna analis paene tam longa quam pinna dorsalis est. Pinna caudalis rotundata, pinnae pectorales flabelliformes, pinnaeque pelvicae tenues sunt, altero radio praelongo. Ut pinnae tam parvae de corpore significant, Lota lota vitam benthicam habet, natandi haud patiens, fortibusque resistere fluminibus nequiens.

Distributio geographicaRecensere

Lotis lotis est distribitio circumpolaris supra 40°N, ubi ab Insulis Britannics trans Europam et Asiam ad Fretum Beringianum continenter inveniuntur. In America Septentrionali, a Paeninsula Sewardiana in Alasca ad Novum Brunsvicum trans oram Atlanticam pervagantur. In fluminibus lacubusque Americae Septentrionalis et Europae saepissime videtur. Aliquantum vulgo in Lacu Erieo, sed etiam in aliis Lacubus Magnis, videtur. Eius distributio geographica, secundum recentem enodationem geneticam, multas species vel subspecies implicat, ut enim hoc taxon explicationem scientificam aliquantulum decipere possit.[6]

Victus et praedatioRecensere

Lotae lotae larvales, unum mensem natae, res externas edere incipiunt, cibus per os consumentes, quem in intestinis concoquunt. Nunc et usque ad stationem iuvenilem perparvis invertebratis vescuntur. Minus quam 1 centimetrum longae copepodis cladocerisque, plus quam 1 et 2 centimetra longae zooplanctone et amphipodis petunt. Adulti plerumque piscivora sunt, petromyzontiformes, coregoninas, thymallinas, Esoces lucios iuvenes, catostomidas, gasterosteidas, salmoninas, percas praedantes.[6] Aliquando etiam insecta et alia parva invertebrata, atque adeo anura, serpentes, avesque petuntur. Praeda vicissim specierum Esocis lucii, Esocis masquinongy, nonnullarumque petromyzontiformium fiunt.

NotaeRecensere

  1. IUCN (vide situs scientificos)
  2. Ex Page et Burr 2011.
  3. "Archived copy" .
  4. Onions, C. T. (1973). The Shorter Oxford English Dictionary (3 ed.). p. 420 .
  5. "The decline of the 'disgusting' burbot". BBC News. British Broadcasting Corporation. 7 Iulii 2015 .
  6. 6.0 6.1 "Archived copy" .

BibliographiaRecensere

  • Chen, Lo-chai. 1969. The biology and taxonomy of the burbot, Lota lota leptura, in interior Alaska. College, University of Alaska.
  • Cohen, D. M., T. Inada, T. Iwamoto, et N. Scialabba. 1990. Gadiform Fishes of the World (Order Gadiformes). FAO Species Catalogue, 10. Romae: Food and Agriculture Organization of the UN. ISBN 92-5-102890-7.
  • Gerstmeier, Roland, et Thomas Romig. 2003. Die Süßwasserfische Europas für Naturfreunde und Angler. Ed. secunda. Stutgardiae: Franckh-Kosmos. ISBN 3-440-09483-9.
  • Ott, A. G., et William A. Morris. 2010. Arctic grayling and burbot studies at the Fort Knox Mine. Fairbanks (?): Alaska Department of Fish and Game, Division of Habitat.
  • Page, Lawrence M., et Brooks M. Burr.2011. Peterson Field Guide to Freshwater Fishes. Ed. secunda. Illust. Eugene C. Beckham. ISBN 9780547242064.
  • Paragamian, Vaughn L., et Dave W. Willis. 2000. Burbot: biology, ecology, and management. Spokane Vasingtoniae: Fisheries Management Section of the American Fisheries Society.
  • Patterson, Matt, illustrator. 2010. Freshwater fish of the Northeast. Textus, David A. Patterson. Hanoverae Novae Hantoniae: University Press of New England, c2010. ISBN 9781584658191, ISBN 1584658193.
  • Seifert, Kurt, et Alexander Kölbing. 1995. So macht Angeln Spaß. Eltville: Bechtermünz. ISBN 3-8289-1645-7.
  • Terofal, Fritz, et al. 1984. Süßwasserfische in europäischen Gewässern. Monaci: Mosaik. ISBN 3-570-01274-3.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Lotam lotam spectant.