Litterae Indiae sunt litterae in subcontinente Indica usque ad 1947 atque in re publica Indiae deinde editae. Quae civitas viginti duas linguas publice agnoscit.

Rabindranath Tagore, auctor multorum operum, inter quae Gitanjali, anthologia poematum, et "Jana Gana Mana," hymnus nationalis Indiae. Praemium Nobelianum Litterarum anno 1913 accepit, propter "eius versus penitus sensiles, integros, et pulchros, per quos, summa sollertia, suam cogitationem poeticam suis verbis Anglicis in litteras Occidentales introduxit."[1] Primus homo non Europaeus erat qui Praemium Nobelianum accepit.
Sahityarathi Lakshminath Bezbaroa, auctor Asamicus.
Bankim Chandra Chatterjee, auctor "Vande Mataram," carminis nationalis Indiae.
Mahatma Gandhi plerumque Gujaratensice scribebat.
U. R. Ananthamurthy, scriptor Cannadicus et victor Praemii Jnanpith anno 1994.

Prima litterarum opera per os a maioribus in posteris per subcontinentem tradebantur. Litterae Sanscritae in litteris oralibus illius Rigveda coepit, collectionis hymnorum sacrorum ex aetate ab anno 1500 ad annum 1200 a.C.n. fere. Ramayana et Mahabharata, poemata epica Sancritica, sub finem millennii secundi a.C.n. apparuerunt. Litterae Sanscriticae classicae nonnulla saecula millennii primi a.C.n. rapide maturabant,[2] cum litteris Tamilianis Sangamisque, et Canone Palico.

Aevo mediaevale, litterae Cannadicae et Teluguicae saeculis nono et undecimo proprie apparuerunt,[3] postquam litterae Marathicae, Orissenses, Bengalicae oriebantur. Deinde litterae in variis dialectis linguarum Hindicae, Persicae, Urduicae apparere coeperunt.

Saeculo vicensimo ineunte, Rabindranath Tagore, poeta Bengalicus, primus Indiae laureatus Nobelianus litterarum causa factus est. In litteris Indiae hodiernae sunt duo praemia litterarum: Sodalitas Academiae Sahitya et Praemium Jnanpith. Octona praemia Jnanpith linguis Hindicae et Cannadicae, quina Bengalicae et Malabaricae, quaterna Orissensi, Gujaratensi, Marathicae, Teluguicae, Urduicae,[4][5] bina Assamicae et Tamulicae, atque unum Sanscriticae concessa sunt.

In priscis linguis Indis

recensere

Litterae Vedicae

recensere

Inter exempla primorum operum in lingua Sanscrita Vedica conscriptorum sunt nucleus Vedorum et Upanishad. Inter alia exempla sunt Orsae Sulba, nonnulli ex primis textibus de geometria.

Litterae Sanscritae Epicae

recensere

Mahabharatum auctoris Ved Vyasa et Ramayanum auctoris Valmiki, poemata Sanscrite Epice conscripta, optima Indiae poemata epica late habentur.

Nexus interni

  1. Anglice "his profoundly sensitive, fresh and beautiful verse, by which, with consummate skill, he has made his poetic thought, expressed in his own English words, a part of the literature of the West."
  2. Narayanrao, H. L.. "A Brief on Indian Literature and Languages". Journal of Education and Practice 2 (3): 46 .
  3. "The earliest literary work is the Kavirajamarga (c. AD 450), a treatise on poetics based on a Sanskrit model" ("Kannada literature," Encyclopædia Britannica, 2008).
  4. Jnanpith | Home. . jnanpith.net .
  5. "Kunwar Narayan to be awarded Jnanpith". 24 Novembris 2008 .

Bibliographia

recensere
  • Chaudhuri, Amit, ed. 2004. The Vintage Book of Modern Indian Literature. Novi Eboraci.
  • Dominic, K. V., ed. 2011. Concepts and contexts of diasporic literature of India. Dellii: Gnosis. ISBN 9789381030240, ISBN 9381030243.
  • Filliozat, Pierre-Sylvain. 2001. Dictionnaire des littératures de l'Inde. Lutetiae: Presses universitaires de France. ISBN 2-13-052135-5.
  • Frazer, Robert Watson. (1898) 1970. A literary history of India. Novi Eboraci: Haskell House. ISBN 0838311504.
  • Frédéric, Louis. 1987. Dictionnaire de la civilisation indienne. Robert Laffont.
  • Garg, Gangā Rām Garg, ed. 19871995. International encyclopaedia of Indian literature. 9 vol. Dellii: Mittal Publications.
  • Glasenapp, Helmuth von. 1961. Die Literaturen Indiens: Von ihren Anfängen bis zur Gegenwart. Kröners Taschenausgabe, 318. Stutgardiae: Kröner. DNB 363784993.
  • Kämpchen, Martin, ed. 2006. Indische Literatur der Gegenwart. Kritik. ISBN 978-3-88377-846-4.
  • Kreutzer, Eberhard, et Ansgar Nünning, eds.. 2002. Metzler Lexikon Englischsprachiger Autorinnen und Autoren: 631 Porträts: Von den Anfängen bis zur Gegenwart. Stutgardiae et Vimariae. ISBN 3-476-01746-X.
  • Montaut, Annie, et Federica Boschetti, eds. 1987. ‘’Les littératures de l’Inde: la nouvelle contemporaine.’’ Massiliae: Sud. ISBN 2-86446-070-X.
  • Mukherjee, Sujit. 1975. Towards a literary history of India. Simla: Indian Institute of Advanced Study.
  • Mylius, Klaus. 1988. Geschichte der altindischen Literatur. Bernae: Scherz.
  • Mylius, Klaus. 2015. Historia de la literatura india antigua. Conv. David Pascual Coello. Collectio Pliegos de Oriente, cartoné. Matriti: Editorial Trotta. ISBN 978-84-9879-541-7.
  • Narayanrao, H. L. "A Brief on Indian Literature and Languages." Journal of Education and Practice 2 (3): 46. ISSN 2222-288X.
  • Renou, Louis. 1966. Les littératures de l'Inde. Ed. secunda. Lutetiae: Presses universitaires de France. Collectio « Que Sais-Je ? »
  • Renou, Louis, et Pierre Meile. 2013. "Les littératures." In L'Inde classique: manuel des études indiennes, ed. Louis Renou, Jean Filliozat, et al., vol. 2, capitulum 10. Lutetiae: École française d'Extrême-Orient. ISBN 978-2-85539-903-4.
  • Schimmel, Annemarie. 1973. Islamic literatures of India. Wiesbaden: Harrassowitz. ISBN 3447015098.
  • Wilson, Epiphanius. 1971. The Literature of India: With critical and biographical sketches. Ed. retractata. Freeport Novi Eboraci: Books for Libraries Press. ISBN 0836982266.
  • Winternitz, Moriz. (1905–1922) 1985. History of Indian Literature. 3 vol. Dellii: Motilal Barnarsidass. Reimpressio Geschichte der Indischen Literatur, 3 vol. (Lipsiae).

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad litteras Indiae spectant.
  Vicicitatio habet citationes quae ad Litterae Indiae spectant.