Lingua Urdu
Lingua Urdu (olim et Hindusthanica appellata[3]) est publica Pakistaniae lingua, qua multi in India et Regno Britanniarum quoque loquuntur. Lingua materna in Pakistania circiter 5 000 000 hominum, ut lingua altera porro a 60 000 000 adhibetur; 30,000,000 in India Urdice loquuntur, ubi una est inter publicas civitatis linguas.

Lingua Urdu اردو
| ||
---|---|---|
Taxinomia: | ||
Locutores: | 60 586 800[1] 44 000 000 ut lingua secunda[2]
| |
Sigla: | 1 ur, 2 urd, 3 urd | |
Status publicus | ||
Officialis | Pakistania, India | |
Privata | in multis civitatibus | |
Litterae: | Litterae Urdu | |
Scriptura: | Arabica | |
Procuratio: | ||
![]() Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae |
Urdu persimilis est linguae Hindi, a qua hoc dumtaxat differt quod abecedario Arabico scribitur, Hindi tamen litteris Sanscriticis. Multa etiam vocabula Arabica et Persica in sermone Urdu commiscuntur.
Antiquitus Urdu erat lingua quam incolae vicinitatis Dellii loquebantur. Saeculo sexto decimo, cum India imperio Musulmano subdita sit, permulta vocabula phrasesque Arabicae, Persicae, et Turcicae linguam permanaverunt ex castris militaribus et foris, adeo ut denique sermo novus factus est qui "Urdu" (Turcice: Exercitus) nuncupatus est. Per magnam Subcontinentis Indici partem tamquam linguam francam agnoscebatur.
Morphologia Recensere
Urdu abecedario Arabico scribitur, compluribus litteris alienis additis ad sonos Indicos repraesentandos.
Urdu est, velut Latina, lingua inflexiva. Exitus casuum in nominibus tamen regulariores sunt ita ut dici possit in tribus declinationibus omnes exitus eosdem esse, et stirpem solum, cui suffiguntur, mutari.
Declinatio Nominum Recensere
Declinatio Prima Recensere
pardah (parde-) 'velum'
- Nominativus: pardah, parde 'velum', 'vela'
- Instrumentalis: pardene, pardonne 'a velo', 'a velis'
- Genitivus: pardeka, pardonka 'veli', 'velorum'
- Dativus: pardeko, pardonko 'velo', 'velis'
- Ablativus: pardese, pardonse 'e velo', 'e velis'
- Locativus 1: pardemen, pardonmen 'in velo', 'in velis'
- Locativus 2: pardepar, pardonpar
Declinatio Secunda Recensere
billi (billi-) 'feles'
- Nominativus: billi, billian 'feles', 'feles'
- Instrumentalis: billine, billionne 'a fele', a felibus
- Genitivus: billika, billionka 'felis', 'felum'
- Dativus: billiko, billionko 'feli', 'felibus'
- Ablativus: billise, billionse 'ex fele', 'ex felibus'
- Locativus 1: billimen, billionmen 'in fele', 'in felibus'
- Locativus 2: billipar, billionpar
Declinatio Tertia Recensere
ghar (ghar-) 'casa'
- Nominativus – ghar – ghar (casa / casae)
- Instrumentalis – gharne - gharonne (a casa / a casis)
- Genitivus – gharka – gharonka (casae / casarum)
- Dativus – gharko ….. gharonko (casae / casis)
- Ablativus – gharse …. gharonse (ex casa / ex casis)
- Locativus 1 – gharmen …. gharonmen (in casa / in casis)
- Locativus 2 – gharpar…. gharonpar
Nota casum accusativum deesse. Obiectum actionis repraesentatur casu nominativo, si res, aut dativo, si persona.
Main admiko dekhta hun ('ego virum video')
Nota etiam casum genitivum re vera ut adiectivum fungi et exitum mutari ut nomini consonetur, exempli gratia:
- admi ('vir')
- admika beta 'viri filius'
- admiki beti 'viri filia'
- admike bete 'viri filii'
Verba Recensere
Verba tamquam Latine fere ad finem sententiae inveniuntur. Paene omnino e participio et verbo auxiliari (hona 'esse' et rahna 'manere') componuntur. Participium subiectivo consonari debet.
- main dekhta hun 'video' (re vera 'videns sum')
- tu dekhta hai 'vides'
- vo dekhta hai 'videt'
- ham dekhte hain 'videmus'
- tum dekhte hain 'videtis'
- vo dekhte hain 'vident'
Participia quattuor sunt, videlicet:
- futurum activum: dekhnevala 'visurus'
- praesens activum stativum : dekhta 'videns'
- praesens activum continuosum: dekhreha 'videns'
- praeteritum passivum: dekha 'visus'
Nota: Tempus perfectum semper genere passivo formatur cum subiecto actionis in casu instrumentali reddito:
mainne ghar banaia hai 'ego casam aedificavi' (re vera 'a me casa aedificata est'
mainne admiko dekha hai 'ego virum vidi' (re vera 'a me vir visus est')[4][5]
Notae Recensere
- ↑ Ethnologue (sine anno)
- ↑ Ethnologue (anno 1999)
- ↑ "Urdu, lingua Hindusthanica": Christianus Lassen, Institutiones linguae Pracriticae (Bonnae, 1837) (Textus apud Google Books) app. p. 21 et index; vide et Lingua Hindustanica
- ↑ Platts, A Grammar of the Hindustani Language.
- ↑ Katzner, Languages of the World.
Nexus interni
Nexus externi Recensere
- De hac lingua apud Ethnologue
- Situs locutorum apud Linguist List
- Nishat Ansari, "Urdu in Jammu & Kashmir"
Bibliographia Recensere
Grammatica et didactica Recensere
- Bhatia, Tej K. and Koul Ashok. 2000. "Colloquial Urdu: The Complete Course for Beginners." London: Routledge. ISBN 0-415-13540-0.
- Hassan, Nazir and Omkar N. Koul 1980. Urdu Phonetic Reader. Mysore: Central Institute of Indian Languages.
- Kelkar, A. R. 1968. Studies in Hindi-Urdu: Introduction and word phonology. Poona: Deccan College.
- Koul, Ashok K. 2008. Urdu Script and Vocabulary. Delhi: Indian Institute of Language Studies.
Philologica Recensere
- Azim, Anwar. 1975. Urdu a victim of cultural genocide. In Z. Imam (Ed.), Muslims in India (p. 259).
- Durrani, Attash, Dr. 2008. Pakistani Urdu.Islamabad: National Language Authority, Pakistan.
- King, Christopher R. 1994. One Language, Two Scripts: The Hindi Movement in Nineteenth Century North India. Bombay: Oxford University Press.
- Rai, Amrit. 1984. A house divided: The origin and development of Hindi-Hindustani. Delhi: Oxford University Press. ISBN 0-19-561643-X.