Aperire sectionem principem
Dominus Quixotus a Manica Michaelis de Cervantes opus typicum in canone litterarum Hispanicarum fundamentalisque litterarum Occidentalium res classica habetur.

Litterae Hispaniae plerumque sunt litterae (poesis, prosa, et drama Hispanico) Hispanice scriptae intra terras quae hodie civitatem Hispaniam constituit. Cuius evolutio congruit cum et saepe intersecat alias traditiones litterarum ex regionibus intra eandem terram, praecipue litteras Cataloniae, Galiciae, et nuper Vasconiae. Primae litterae Hispanicae etiam cum litterariis paeninsulae Ibericae traditionibus Latina, Iudaica, et Arabica communicant. Praeterea, litterae Americae Hispanicae est ramus litterarum Hispanicarum magni momenti, suas proprietates habens ex primis annis colonizationis Americae Hispanicae ortas.

Cantar de mio Cid est veterrimum cantar de gesta Hispanicum conservatum.

Romana paeninsulae Ibericae ex saeculo terio a.C.n. victoria et possessio culturam Latinam ad terras Ibericas tulit. territories. Adventus invasorum Islamicorum anno 711 culturas Orientis Medii et Asiae Orientalis attulit. In litteris Hispanicis medii aevi, prima nota litterarum in litteris Romanicis fundata exempla culturas Islamicam, Iudaeicam, et Christianam miscent. Unum ex notissimis operibus est Cantar de mio Cid, poema epicum, anno 1140 scriptum. Prosa Hispanica populo magis magisque grata medio saeculo tertio decimo facta est. Poesis lyrica medio aevo poemata popularia et poesim aulicam nobilium comprehendit. Saeculo quinto decimo, the pre-Renaissance occurred and literary production increased greatly. Aetate Renascentiae, res magni momenti in litteris fuerunt poesis, litterae piae, et oratio soluta. Aetate Baroca saeculi septimi decimi, opera magni momenti fuerunt oratio soluta Francisci de Quevedo et Balthasaris Gracián. Notissimus autem auctor fuit Michael de Cervantes Saavedra, qui Dominus Quixotus a Manica magno opere innotuit.

Inter opera notabilia aevo Illuminationis saeculi duodevicensimi fuerunt prosa Fratris Beniti Hieronymi Feijoo, Casparis Melchioris de Jovellanos, et Iosephi Cadalso; lyrici Ioannis Meléndez Valdés, Thomas de Iriarte, et Felicis Maria Samaniego; et theatrum, cum Leandro Fernández de Moratín, Ramón de la Cruz, et Vincentio García de la Huerta. Aevo Romantico (saeculo undevicensimo inients) res magni momenit fuerunt poemata Iosephi de Espronceda et aliorum poetarum; oratio soluta; theatrum, cum Angelo de Saavedra (Duce Rivas), Iosepho Zorrilla, et aliis auctoribus.

In Realismo (saeculo undevicensimo exeunte), cum Naturalismo mixto, res magni momenti fuerunt mythistoriae, praecipue Ioannis Valera, Iosephi Mariae de Pareda, Beniti Pérez Galdós, Aemiliae Pardo Bazán, Leopoldi Alas, Armandi Palacio Valdés, et Vincentii Blasco Ibáñez; poesis, cum Ramón de Campoamor, Caspare Núñez de Arce, et aliis poetis; theatrum, cum Iosepho Echegaray, Emanuele Tamayo y Baus, et aliis scriptoribus ludorum; et iudices litterarii, praecipue Menéndez Pelayo.

In Modernismo apparuerunt nonnulla flumina cogitationis litterariae: Parnasianismus, Symbolismus, Futurismus, et Creationismus. Exitium classis Hispanicae in Cuba a Civitatibus Foederatis anno 1898 discrimen in Hispania commovit. Grex scriptorum iuvenum, inter quos Michael de Unamuno, Pius Baroja, et Iosephus Martínez Ruiz (Azorín), formas et res contentas literarum mutaverunt.

Leopoldus Alas, "Clarín"

Ante annum 1914—cum Bellum Orbis Terrarum I conflaretur, et primum opus maior Iosephi Ortega y Gasset, principis aetatis vocis, publicaretur—multi scriptores aliquantulum iuniores suos locos intra culturam Hispanicam constituerant. Inter voces notabilissimas erant Ioannes Ramón Jiménez poeta; Ramón Menéndez Pidal, Gregorius Marañon, Emmanuel Azaña, Eugenius d'Ors, et Ortega y Gasset, academici et commentatores; et Gabriel Miró, Ramón Pérez de Ayala, et Ramón Gómez de la Serna scriptores mythistoriarum. Circa 1920, iunior scriptorum grex—plerumque poetae—opera publicare coeperunt quae ab initio artifices iuniores experimenta litteraria scriptorum annorum 1898 et 1914 libenter tenuisse monstraverunt. Poetae se arte cum academia nunc coniungebant. Beniaminus Jarnés, Rosa Chacel, Franciscus Ayala, Ramón J. Sender, et alii scriptores mythistoriarum aeque audaces et academici erant.

Bellum Civile Hispanicum scripturam Hispanicam vastavit. Inter poetas et scriptores illius temporis, Fridericus García Lorca et Michael Hernández praesteterunt. Primos annos dictaturae (1939–1955), litterae Francisci Franco reactionarium visum alterius aetatis aureae Hispanicae sequebantur. Ante medios annos 1950, praecipue in mythistoriis, nova aetas, pueri bello civili gesto, incipiebat. Annis 1960 inientibus, auctores Hispanici ad experimenta inquiete movebant. Franco anno 1975 mortuo, opus democratiae constituendae litteras Hispanicas magnopere movit. Proximos annos nonnullos, novi scriptores iuvenes, inter quos Ioannes Iosephus Millás, Rosa Montero, Xavier Marías, Ludovicus Mathaeus Díez, Iosephus Maria Merino, Felix de Azúa, Cristina Fernández Cubas, Henricus Vila-Matas, Carme Riera, et deinde Antonius Muñoz Molina et Almudena Grandes, locum in cultura Hispanica sibi constituere incipiebant.

Nexus interni

NotaeRecensere

BibliographiaRecensere

  • Berenguer Carisomo, Arturo. 1960, 1968. Historia de la literatura española. Bono Aere: Laserre.
  • Bleznick. 1971. Representative Spanish Authors. Vol. 2. Ed 3a. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-501433-2.
  • Bouterwek, Friedrich. 2002. Historia de la literatura española. Matriti: Verbum. Ed. amplificata. ISBN 978-84-7962-215-2.
  • Brennan, Gerald. 1953. The literature of the Spanish people. = 1984. Historia de la literatura española. Barcinonae: Crítica.
  • Chabás, Juan. 1953, 1962. Nueva y manual historia de la literatura de la literatura española. Havanae: Empresa Consolidada.
  • Díez Borque, José María, et José Simón Díaz, eds. 1974. Historia de la literatura española. Matriti: Aldus.
  • Fitzmaurice-Kelly, James. 1929. Historia abreviada de la literatura española. Santiago de Cuba: Archipiélago.
  • Gies, David T., ed. 2008. The Cambridge History of Spanish Literature. Cambridge University Press. ISBN 0-521-80618-6.
  • Jones, Royston Oscar. 1971. A Literary history of Spain. Londinii: Ernest Benn.
  • Jones, Royston Oscar, ed. 1974. Historia de la literatura española. 6 vol. Barcinonae: Ariel. ISBN 978-84-344-8326-2.
  • López, José García. 1948, 1978.. Historia de la literatura española. Barcinonae: Vicens Vives.
  • Menéndez Pidal, Ramón. 1949, 1971. Los españoles en la literatura. Matriti: Espasa Calpe.
  • Pattison, Walter, et Donald Bleznick. 1971. Representative Spanish Authors: Volume I. Ed. 3a. ISBN 0-19-501326-3.
  • Rico, Francisco. 1980. Historia y crítica de la literatura española. 9 vol. Barcinonae: Grijalbo.
  • Salinas, Pedro. 1949, 1972.. Literatura española del siglo XX. Matriti: Alianza Editorial.
  • Valbuena Prat, Ángel, et Gustavo Gili. 1937, 1981. Historia de la literatura española. Barcinonae.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad litteras Hispaniae spectant.