El cantar de myo Çid ( lingua Castellana antiqua) seu Cantar de mio Cid (Hispanica hodierna) est poësis epica maxima Hispaniae, creata saeculo XII et scripta circa annum 1200, in lingua Castellana antiqua, quae res a Roderico Didaci Campidoctore gestas narrat.

Folium manuscripti

De verso

recensere

Poesis scripta est in versibus cum numero syllabarum inter tredecim et sedecim. Sunt versus 3730 in scriptum. Sunt etiam formulae in versibus, quae personas poematis describunt. Ita cum narrator de Roderico loquitur, cognomen ei dat, simul "el que en buen hora cinxo espada" (qui in hora bona ensim vibravit), aut si de Martinus Antolini, cognomen praecipuum est "burgalés de pro" (bonus Burgalensis).

De narratione

recensere

Carmen narrat exsilium Roderici in partes tres:

  • Cantar del destierro est carmen primum, in quo narratur est iter Roderici ab Burgis ad Valentiam, atque narrantur permulta proelia et victoriam Roderici. Hoc carmen est verax et simile ad gestam historicam.
  • Cantar de bodas est carmen secundum, quod narrat iter uxoris et filiarum Roderici (cum venia regis) ad Valentiam, ubi in matrimonium ductae sunt ab equites Karrioni (Infantes de Carrión).
  • Cantar de la afrenta de Corpes est narratio ficticia de contumia ab infantibus Karrioni in filias Campidoctori, quas ad arborem silvae ligatae sunt et relictae ab infantibus. Tum Rodericus infantes in pugna superavit, matrimonia deleta sunt et filiae iterum in matrimonium ductae sunt, sed nunc a princibus Aragoniae et Navarrae.

De manuscripto

recensere

Manuscriptum unicum quod habemus est copia saeculi XIV. Primum manusctiptum nunc amissum datum est anno 1207 (sub aera Hispanica MCC XLV).

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • Deyermond, Alan, El «Cantar de mio Cid» y la épica medieval española, Barcinone: Sirmio, 1987. ISBN 84-7769-004-9
  • Deyermond, Alan, Historia de la literatura española. I: La Edad Media, Barcinone: Ariel, 1994. ISBN 84-344-8305-X
  • Diccionario de literatura española e hispanoamericana, (dir. Ricardus Gullón), Matriti: Alianza, 1993. ISBN 84-206-5292-X
  • Lacarra, María Eugenia, El «Poema del Mio Cid». Realidad histórica e ideología. Matriti: Porrúa Turanzas, 1980.
  • Menéndez Pidal, Raimundus, En torno al «Poema del Cid». Barcinone: EDHASA, 1963.
  • Montaner Frutos, Albertus, El Cid en Aragón, Caesaraugusta, CAI-Edelvives, 1998. ISBN 84-88305-75-3.
  • Smith, Colin. 1985. La creación del «Poema del Mio Cid.» Barcinone: Crítica.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Cantar de mio Cid spectant.