Lingua Slavica[1] seu Slavonica[2] antiqua[3] est antiquissima lingua litteraria Slavorum, quae saeculis IXXI in usu erat. Saltem saeculo nono lingua hac Slavi communiter utebantur, propter quod omnes mutuo intelligere sese poterant[4]. Ut prima lingua litteraria Slavorum, multas linguas Slavicas affecit.

Initium Evangelii secundum Marcum in Codice Zographensi charactere glagolitico scripto

Lingua haec litteraria facta est, cum Cyrillus et Methodius plurimos libros ad religionem Christianam pertinentes Slavice reddiderint, primo nempe Biblia, posteaque libros liturgicos ritus Byzantini et Romani atque tractata aliquot spiritualia. Basis huius linguae fuit linguae Slavicae versio, quae circa urbem Thessalonicam in Macedonia in usu erat. Pro hac lingua creatum est primo, ab ipso Cyrillo, abecedarium Glagoliticum[5], deinde, a Clemente Achridensi, Cyrillicum[4]. Manuscripta, in quibus lingua haec pura invenitur, scilicet sine characteribus loquelae Slavicae aliae regionis vel mutationibus posterioribus, sic dictum canonem Palaeoslavicum efformant; inter quae exempli gratia nominari possunt:

  • Codex Zographensis, exeunte saeculo X vel incipiente XI scriptus, tetraevangelium continens[6];
  • Missale Kioviense (seu Folia Kioviensia, cum septem tantum chartae usque ad tempus nostrum supersint), exeunte saeculo X scriptum, sacramentarii Romani (libro qui ad missam celebrandam adhibebatur, antequam saeculo circiter XII Missale Romanum apparuit) versionem Slavicam continens[7];
  • Codex Suprasliensis, saeculo XI scriptus, partem Menaei iuxta ritum Byzantinum continens[8].

Continuatio linguae Slavicae Antiquae sicut linguae litterariae est lingua Slavica Ecclesiastica.

  1. "lingua Slavica": Orationes Michaelis Lomonosov; The Uralic and Altaic Series, volume 95, p. 299; Ioannis Pauli II Epistula missa ad universum Clerum Cecoslovachiae
  2. "Slavonica", "Sclavonica", "Illyrica": Conradus Gesnerus, Mithridates: de differentiis linguarum (1555) textus ff. 52r-56r; Athanasius Kircherus, Turris Babel, sive Archontologia (Amstelodami: Jansson-Waesberge, 1679) textus pp. 215-216
  3. Etiam "lingua Slavica (Slavonica) ecclesiastica antiqua" vel "Palaeoslovenica" vel "Bulgarica antiqua" nominata.
  4. 4.0 4.1 Mareš, F. W. 1994. Pierwszy słowiański je̜zyk literacki i pocza̜tki piśmiennictwa słowiańskiego. Cracoviae: Secesja.
  5. Šafařík, P. J. 1858 Über den Ursprung und die Heimath des Glagolitismus. Pragae: F. Tempsky. (lege hic)
  6. Quattuor evangeliorum Codex glagoliticus olim Zographensis nunc Petropolitanus. Characteribus cyrillicis transcriptum notis criticis prologomenis appendicibus auctum adiuvante summi ministerii Borussici liberalitate edidit V. Jagić (Berolini 1879) (lege hic)
  7. TITUS: Thesaurus Indogermanischer text- und Sprachmaterialien - The Kiev Folia (lege hic)
  8. Codex Suprasliensis: vide partem in Bibliotheca Nationali Varsoviae conservatam hic.

Nexus externus

recensere