Linguae Caucasicae Septentrionales
Linguae Caucasicae Septentrionales, aliquando simpliciter Caucasicae appellatae, sunt binae familiae linguarum in usu in Caucaso, praecipue in regionibus septentrionalibus: familia Caucasica Boreoccidentalis, etiam Pontica, Abasgico–Adygeica, Circassica, vel Caucasica Occidentalis appellata; et familia Caucasica Boreorientalis, etiam Nakh–Daghestanica vel Caucasica Orientalis appellata. Nonnulli linguistae, insigniter Sergius Starostin et Sergius Nikolaev, putant hos greges ex lingua communi abhinc annorum fere quinque milia ortos esse.[1] Hoc autem propositum haud facile aestimatur, et controversum manet. Sunt a triginta quattuor ad triginta octo linguae Caucasicae Septentrionales distinctae.
Linguae Caucasicae Boreoccidentales recensere
Huic familiae fortasse pertinuit lingua Hattica exstincta.
Linguae Caucasicae Boreorientales recensere
- lingua Ingussica;
- lingua Tsetsenica;
- linguae Daghestanicae:
- lingua Andica[2];
- lingua Avarica;
- lingua Darginensis;
- lingua Lakensis;
- lingua Lesghica, cuius propinquae sunt
Huic familiae fortasse pertinuerunt linguae Hurrica et Urartaea exstinctae.
Familiae cognatae recensere
Quamquam linguae Caucasicae Septentrionales interdum simpilicter "Caucasicae" appellantur, sensu strictiore linguae Caucasicae Septentrionales sunt linguarum Caucasicarum pars; altera pars sunt linguae Kartvelianae.
Nexus interni
Notae recensere
- ↑ Nikolayev et Starostin 1994.
- ↑ Petri Simonis Pallassii Linguarum totius orbis vocabularia comparativa, Petropoli 1786, p. 7.
Bibliographia recensere
- Colarusso, John. 1988. The northwest Caucasian languages: a phonological survey. Novi Eboraci: Garland. ISBN 0824051807.
- Greppin, John A. C., ed. 1991. The Indigenous languages of the Caucasus. Delmar Novi Eboraci: Caravan Books. ISBN 0882060686 (vol. 1), ISBN 0882060694 (vol. 2), ISBN 0882060813 (vol. 4).
- Nikolayev, Sergei, et Sergei Starostin. 1994. North Caucasian Etymological Dictionary. Moscuae: Asterisk Press. Textus interretialis.